- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Tredie bind /
50

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

50 V. Knös: Anm. af finitivum aoristi futurum tempus significare (p. 98 sqq.). At haud scio an β 171 καὶ γὰρ κείνῳ φημὶ τελευτηϑῆναι ἅπαντα sq. non vertendum sit ‘etenim dico omnia ei eventura esse, ut prædixi’, cet., nam alia dicit iam evenisse, cf. 163 sqq., alia eventura esse (v. 165 ἔσται), sed ‘etenim dico omnia ei coepisse evenire’, quam ob causam etiam præsente tempore utitur v. 176 τελεῖται ‘perfici- tur’. — Etiam ὁ 496 καὶ δὴ φάμεν αὐτόϑ᾽ ὀλέσϑαι non putabamus nos ibi interituros esse’, sed ‘de nobis iam actum esse’: nulla est igitur vis futuri temporis. — De loco 2 448 ἀλλὰ τὸ μὲν φάσϑαι; τὸ δὲ καὶ κεκρυμμένον εἶναι dicens (p. 101) addidit ad φάσϑαι ‘einmalig’, ad κεκρ. εἶναι ‘dauernd’, at φάσϑαι utramque habet vim et præsentis et aoristi (cf. Kühner-Blass Gr. Gram. T59, 212), neque est cur vim aoristi hic inesse censeamus. In ea harum quæstionum parte, quæ est de solo coniunctivo in sententiis secundariis (p. 124—144), La Roche demonstratum vult in nonnullis codicibus pro modo coniunctivo scriptum esse vel indicativum vel optativum eiusdem aliusve temporis, quod quidem ad codices diiudicandos nonnihil refert. Hic parva annotabo. Pro forma coniunctivi κεῖται, quam omnibus locis tantum non omnes codices præbent, cum Hermanno scribendnm censet κῆται. At facile putamus κεῖται esse e χκεί-ε-ται κέ-ε-ται Ortum, οἵ. zéται Lycurg. Xen. Pl. et ξυμ-βλῆται ex ξυμ-βλη-ε-ταῖ contractum (Kühner-Blass I 2, 219) ‘Tum particulæ δὰ novam significationem ‘etwas bekanntes, selbstverständliches’ falso addicit (p. 128) et coniunctivo verbi εἶναι præeunte Bekkero miram figuram ἤῃ pro forma optat. εἴ, quæ fortassè servari potest, vindicare studet. In ea parte, quæ inscribitur ‘Æin Capitel Homerischer Syntax’, leges congruentiæ, quæ inter voces eiusdem sententiæ intercedit, uberius et ad diversas sententiæ partes exponit (p. 166 —210). Disserit igitur de subiecto et prædicato, de congruentia subiecti prædicatique, de attributo, de adiectivo prædicativo, de appositione. Vetera et nota cum insolitis rarisque rebus miscentur, eadem est atque in prioribus partibus accumulatio locorum, neque singulæ res, quæ diligentiorem requirunt expositionem, clarius illustrantur. Sed universa hæc res ita exponitur, ut facile possit perlustrari, et hæc pars sane digna esse mihi videtur, quæ legatur. Hic illic excedit fines congruentiæ, quum dicit de subijecti vel prædicati detractione, de accusativo limitationis (p. 195, πόδας ὠκὺς A.), de genitivo nominis vel aliis vocibus pro attributivo positis (ib. μῆνιν ᾿Αχιλῆος, ἄντυγες αἵ περὶ δίφρον), de ellipsi substantivi, a quo genitivus vel alia vox pendet (εἰς ᾿Αίδαο, τῇ δεκάτῃ (ἡ μέρᾳ), σκαιῇ (χειρί), ᾿"Οιλῆος (υἱὸς) ταχὺς Αἴας, τὴν αὐτοῦ (γυναῖκα) φιλέει, ἴση al). Dubii sunt loci, ubi pro subiecto pronomen τὶς intellectum voluerunt docti viri. X 199 ὡς δ᾽ ἔν ὀνείρῳ oÙ δύναται φεύγοντα διώκειν hand scio an e vocabulis ἐν ὀγνείρῳ subiectum quoddam ó ἔν ὀνείρῳ (6 ὄναρ ἰδών) petendum sit. N 287 longam interiectionem (v. 279—286) sequi-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 16:02:49 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r3/0060.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free