Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Joh. Forchhammer: Anm. af Caesar, rec. Kübler. 57
C. Julii Caesaris commentarii cum A. Hirtii aliorumque
supplementis ex recensione B. XKübleri (Editio major). Lipsiae
1893—94, Teubner. Vol. I. Commentarii de bello Gallico.
CXXX -| 237 pp. Vol. II. Commentarii de bello civili.
L -| 153 pp.
Quum anno 1847 Carolus Nipperdeius commentarios Caesaris
cum supplementis ederet atque optimorum codicum auctoritates
adnotaret, recte vidit, duas esse codicum familias, alteram, quae
tantummodo commentarios de bello Gallico, alteram, quae etiam
commentarios de bello civili ceteraque supplementa contineret. Sed
quum codices utriusque familiae parum boni essent, priorem illam
familiam (a) integram, alteram vero (fP), quae omnes
commentarios continet, interpolatam esse contendit. Jam abhinc annos
plus quam quadraginta, quum his commentariis operam dabam,
recensio Nipperdeiana, qua diligenter utebar, mihi parum placebat,
neque dubium mihi erat, quin Nipperdeius meliores, ut sibi
videbatur, codices secutus, nimis saepe falsa pro veris edidisset, sed
codicum familiam β᾽ per se alteri esse praeferendam, affirmare non
audebam. Nunc codicibus diligentius examinatis, viri docti, qui
in haec studia incumbunt, eo inclinare videntur, ut familiam Ø
praeferant, alteram interpolatam esse putent. His assentitur
Küblerus, ita tamen, ut in editione discipulorum usui destinata
textum receptum nimis saepe mutare noluerit; ceterum nos
editionem, quam Meuselium mox publici juris facturum sperat, adire
jubet. Interim in praefatione voluminis prioris tabulam variarum
lectionum nobis proponit, quae, si diligenter, ut videtur, est
confecta, magno nobis usui in duabus codicum familiis comparandis
esse potest. Tabula illa tripertita est, ita ut in duabus columnis
lectiones e duabus codicum familiis sumptae, in tertia conjecturae
quas in textum recepit perscriptae sint.
Hanc codicum varietatem denuo in tabula Kübleri scrutanti
ne nunc quidem mihi liquere confiteor, utra familia in
commentariis de bello Gallico edendis sit praeferenda. Proprie interpolata
' neutra mihi esse videtur; saepe altera alterius ope certissime
emendatur, velut quum verbum totum aut verbi pars in altera
excidit, in altera extat. Jam antiquitus — saeculo quarto post
Chr. natum — duplicem recensionem horum commentariorum fuisse
apparet; sed illa discrepantia verborum tantummodo non rerum
neque usquam fere majoris momenti fuisse videtur. In
codicibus familiae a singulis libris subscriptum est: «Julius Celsus
Constantinus V. C. legi.» Hinc quidam apparere affirmant, hanc
familiam esse interpolatam. Et re vera, qui Celsum non legisse
tantum illos commentarios sed etiam emendasse putant, vix
falluntur; sed ut nesčimus, quibus subsidiis vir ille clarissimus sit usus,
ita codices nostri prae se ferunt, non nisi in minutiis emendationes
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 16:02:49 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r3/0067.html