- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Tredie bind /
58

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

58 Joh. Forchhammer: Anm. af ejus esse versatas, omnesque graviores mendas ne tentata quidem emendatione integras esse relictas. ἡ Neutra igitur familia spernenda est, atque cavendum, ne alteram nimis stricte sequendo errores quoque ejus amplectamur; in eligendo semper judicium utendum, et usus Caesaris sequendus est; ubique verum inveniri posse, desperandum est. Quanti sit. quod utraque codicum familia in commentariis de bello Gallico emendandis uti possumus, optime perspicit, qui illis perlectis ad commentarios de bello civili legendos progreditur: quum illic multi familiae Ø errores alterius familiae ope emendentur, hic, ubi familia a deficimur, omnes errores, si modo deprehenduntur, conjectura emendandi sunt. Atque ut dicam quod sentio, quamquam plures familiae Ø codices his annis diligentissime collati sunt, ex ipsa Kübleri recensione apparet, quicquid his quadraginta annis in emendandis commentariis de bello civili profectum sit, raro codicum auctoritati, semper fere conjecturis virorum doctorum deberi. Praestantiam codicis Ashburnhamiani, qui primo loco a Küblero aliisque laudatur, his saltem in libris perspicere non potui; interdum, quae inde sumuntur, mihi valde suspecta sunt. Codex Havniensis, quem olim cum editione Nipperdeiana ad commentarios de bello civili et supplementa contuli, a Küblero ne nominatur quidem. Ubique fere consentit cum codd. Riccardiano 541 et Vaticano 3374 (Ursiniano). quorum consensus in editione Kübleriana littera o signatur. : Conjecturis multi loci in utrisque commentariis olim sanati sunt, multae bonae conjecturae imprimis ad libros de bello civili nuper accesserunt, multi loci depravati etiam nunc acumen philologorum ut sanentur exposcunt. Ipse quoque, quum juvenis operam in hos commentarios impendebam, quaedam emendare conabar, alia nunc ipsum, recensionem Kiüblerianam cum Nipperdeiana comparans, adnotavi. : Passim in his commentariis verba, quae in margine codicis cujusdam antiqui adscripta erant. jam in codice archetypo, quem dicimus, inter verba Caesaris recepta esse, probat consensus omnium nostrorum codicum. Duo exempla ex primo capite primi de bello civili libri sumamus. «Litteris a Fabio C. Caesaris consulibus redditis.» Verba illa «a Fabio» et per se falsa sunt (nam scimus C. Curionem litteras Caesaris consulibus reddidisse) et alieno loco ínserta (scribendum saltem erat: litteris C. Caesaris a Fabio consulibus redditis). — Aliud additamentum paucis versibus infra deprehenditur: «Referunt consules de republica ἐπ civitate.» Verba «in civitate» Caesaris esse non possunt, sed lectori cuidam debentur eo tempore viventi, quum urbs vulgo civitas diceretur. Haec additamenta tam aperta sunt, ut nostro

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 16:02:49 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r3/0068.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free