Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
In Phoenissas Euripideam annotatiunculae,
Scripsit Johannes Paulson.
U. 98. Senex educator, postquam Antigonam exercitus
ducesque Argiuos uidere desiderantem monuit, ne gynaeceo
egrederetur, usque dum certiorem se fecisset nullum esse in
uiis ciuem, his uerbis se quidquid uiderit exaudieritue, castra
Argiuorum cum uiseret, narraturum esse promisit’:
u. 95. . - πάντα ð ἐξειδὼς φοάσω
ἅ τ᾽ εἶδον εἰσήκουσά T ᾿Αργείων πάρα,
X > <, ~ ΄ ,
σπονδὰς ὅτ᾽ ἦλϑον σῷ κασιγνήτῳ φέρων
u. 98. ἐνθένδ᾽ ἐκεῖσε δεῦρό T αὖ κείνου πάρα.
U. 98 spurium duco. non enim modo prorsus
superuacaneus uidetur, quod confiteor non satis esse causae, cur
eum damnemus, sed etiam admodum molesta accuratione
dicendi utitur, ut eius culpa oratio languescere uideatur.
accedit, id quod summum est argumentum, quod falsa
praebet”. nullam enim fidem publicam (σπονδάς) a Polynice
retulit senex fratri matriue, quibus ne opus quidem fuit eius
fide, cum ab insidiis tuti in urbe sua essent, quo cum iis
collocuturus uenturus erat Polynices. licet etiam obseruare
Polynicem solum in tragoedia fidei publicae beneficio uti:
is u. 171 uocatur ἔνσπονδος, u. 273 ὑπόσπονδος dicitur:
' Sequor editionem Weckleinianam (Ausgewählte Tragödien des
Euripides. V. Leipzig 1894).
* Hoc uersu scholiasta inductus est ad credendum h. 1. agi non de
fide publica ab Eteocle Polynici concessa, sed de condicionibus, quae
inter exercitus Argiuum et Thehbanum constitutae sunt, ut ex uerbis eius
apparet: ἐνθένδ᾽ ἐκεῖσε: ἀπὸ τῶν ἐνταῦϑα ἐκεῖσε καὶ ἀπὸ τῶν ἐκεῖϑεν
δεῦρο (editionem Schwartzii, Berolini MDCCCLXXXVII, sequor).
Nord. tidsskr. f. filol. 3die række. V. 1
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0013.html