Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
2 Johannes Paulson:
ἥτις (scil. ἢ μήτηρ) μ᾽ ἔπεισε δεῦρ᾽ ὑπόσπονδον μολεῖν; ἃ. 450
Eteocles haec uerba de fratre repetit, ὑπόσπονδον μολεῖν.
u. 365 matri suae haec dicit Polynices:
ἕν δέ W ὠφελεῖ
σπονδαί τε καὶ σὴ πίστις:
unum me iuuat, pacta, quae tu parasti, et fides tua“.
Eteocles u. 600 sic fratrem alloquitur: κομσὸς εἶ σπονδαῖς
neποιϑώς.
Quae cum ita sint, mihi uidetur non dubitandum, quin
u. 98 iure e contextu eiciatur.
Polynices caute et circumspiciens urbem Thebanam
intrans haec dicit:
u. 269. ὠὴ τίς οὗτος; ἢ κτύπον φοβούμεϑα;
ἁπάντα γὰρ τολμῶσι δεινὰ φαίνεται,
ὅταν δι’ ἐχϑροᾶς ποὺς ἀμείβηται χϑονός.
Ita cum libris Wecklein, τολμῶσι illud interpretatur uerbis:
bei gefährlichem Wagnis‘. ei adstipulatur Stadtmüller, Berl.
Phil. Woch. 1895, p. 1443. olim suasit Valckenaer årávra
καί. de u. 271 Wecklein: Der V. 271 scheint Nauck mit
Recht als unecht zu erklären, da sich das im vorhergehenden
V. Gesagte nicht auf diesen Fall beschränkt.‘
Locum uix recte interpretatus est Wecklein. hic mihi
uidetur esse sententiarum conexus:
Polynices urbem hostium ingressus strepitu quodam
perterritus fuisse fingitur. qua trepidatione confusus, ut eam et
explicet et excuset, dicit homines alioquin fortes, cum per
solum hostile incedant, omnia periculosa esse credere.
Si ita uerba accipimus, longe melius in fortunam, qua
utitur Polynices, quadrat locus, retento u. 271, quam si
eum uersum eicimus. unum tamen posci uidetur, scilicet ut
cum Valckenaerio illud γάρ u. 270 in καί mutemus.
Polynices, postquam indutiis matre suadente factis
confidens urbem Thebanam intrauit, ubi se in hostium potestate
esse scit, suspicax erga fratrem hostem et matrem his uerbis
animum paululum exterritum firmare conatur:
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0014.html