- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Femte bind /
10

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

10 Johannes Paulson: eam sententiam uerbis, quae tradita sunt, inesse credo, ut dicatur Oedipus adhuc durissimis fortunae malis, iis imprimis quae hoc ultimo die irruerunt, afflictus esse, quare chorus misericordia commotus ei impetrat, ut felicior sit ei uita quae superest. Ilta etiam uersio latina, quam typis iterum reddidit ed. Valcken. sit quae sequatur uita fortunatior et ed. Glasguensis: utinam autem posthac sit felicior uita, hae quidem nulla mutatione facta, ut re uera latinis uerbis reddant, quod graecis non inest. emendationem autem temptauit Hartung, qui scribit: εἴη δ᾽ αὖϑις εὐτυχέστερος, Omisso βίος (Ὃ mag die Folgezeit beglückter sein‘), — non admodum feliciter ille quidem, cum uocula, quae est αὖϑις, uix ipsa eam uim habeat, ut uitae ʻanteactae secuturam uitam opponat. sed multo faciliori correctione uelim mecum scribas εἴη δ᾽ εὐτυχὲς τέλος βίου. postquam εὐτυχὲς τέλος in εὐτυχέστερος abiit, scilicet βίου in βίος mutatum est. Idem, quoad sensum, uoluit Gebauer, teste Weckleinio; qui scripsit: εἴη δ᾽ εὐτυχέστερον τέλος, pluribus litteris mutatis quam opus est. accedit, quod melius abest comparatio, cum prior Oedipi uita, ut nunc uidetur choro, felici fortuna omnino caruerit. Ili uersus tragoediae Phoenissarum, qui u. 1583 sequuntur, grauibus suspicionibus subiecti sunt. ita enim noua personarum, quae huius tragoediae partes agunt, certamina inducuntur, quae res, in quibus tamquam in cardine tota tragoedia uertitur, iusto magis obscurant, ita e pannis aliunde et imprimis e Sophoclis tragoediis in mytho Oedipodeo uersantibus collatis consutus est dialogus, ut multis aut tota haec pars Euripidi abiudicanda uideatur, aut non paruus uersuum numerus subditicii esse putentur. ego quae de his uersibus iudico quam breuissime adumbrabo, sperans fore ut mihi liceat hanc quaestionem uberius retractare, quo tempore

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0022.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free