Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
In Phoenissas Euripideam annotatiunculae. 1
mihi licebit et altius rationes repetere et diligentius quae de
hac re edisseruerunt uiri docti respicere.
Sed ipse tragoediae ambitus, quippe qui omnes quae
seruatae sunt tragoedias, Oedipo Coloneo Sophoclea una excepta,
non paucis uersibus excedat, ueri non dissimile reddit
tragoediam subditiciis uersibus auctam esse. nam si uersuum
numeri, quos praebent tragoediae, inter se comparantur’,
apparet tragoedias Aeschyleas* singulas — si Agamemnona,
quae 1673 uersus continens tertia fere parte ceteras ambitu
superat, excipimus — millenos fere septuagenos trinos habere
uersus”, Sophocleis tragoediis singulis millenos fere
quadringenos uicenos uersus tribui; sin autem Euripideas inspicimus
tragoedias, uidemus singulis — omissis scilicet Cyclope,
fabula satyrica, cuius uersus sunt tantum 709, et Rheso, quae
paruo quoque uersuum numero, 996, suppositicia esse
arguitur — eundem fere atque Sophocleis uersuum numerum
tribui, millenos quadringenos tricenos singulos. sed omnium
amplissima est Phoenissae, quae 1766 uersus continet. quae
proxima est, Orestes, 1693 uersus praebet’.
Hos numeros non ita affero, ut si inde pro certo
colligere liceat tragoediam uersibus suppositis pluribus
paucioribusue auctam esse. scilicet inter tragoedias sit, quae ceteras
amplitudine excedat, necesse est. neque, ut iam uidimus,
Phoenissae sola hunc ambitum nancta est. Oedipus Coloneus
quidem Sophoclea eundem ambitum habet. sed haec attuli
1 Scilicet in hac comparatione id respicere non potui, si qui uersus
in hac uel illa tragoedia suspecti habentur.
? Sequor Weilii editionem.
8. Ceteris pauciores uersus habet Eumenides (1047), plures Prometheus
vinctus (1093). reliquae tragoediae uersuum numeros praebent, qui ut
infra numerum 1080, ita supra numerum 1070 sunt.
^ Ceteras ambitu superat Oedipus Coloneus, cuius uersus sunt 1780.
omnium breuissima est Trachiniae, quae numerum 1278 non excedit.
ceterarum tragoediarum Oedipus rex 1530, Electra 1510, Philoctetes 1471,
Aias 1419. Antigona 1353 uersus praebet (Dindorfium sequor).
3 Ceterae hunc ordinem seruant: Helena 1692, Iphig. Aulid. 1629,
Io 1622, Iphig. Taur. 1499. Hippolytus 1466, Hercules furens 1428, Medea
1419, Bacchae 1392, Electra 1359, Troades 1332, Hecuba 1295,
Andromache 1288, Supplices 1234, Alcestis 1163, Heraclidae 1055. (Nauckii
editionem secutus sum.)
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0023.html