Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
14 Johannes Paulson:
miro et inepto modo, ita ut Euripidi tribuendum non sit,
addit Creon se eum eicere non superbia neque inimicitia,
sed captum metu, ne quid mali furiae eius Thebis afferant.
si Tiresias, deorum uoluntatem enuntians, Oedipum expelli
iussit, tum inepte, qui deorum mandatum exsequitur, alteram
addit Oedipi pellendi causam, scil. metum, ne quid mali
terrae parent furiae eius. deorum enim uoluntati parendum
est. ut, dis locutis, molestum est nouam addere rationem,
cur exsul fiat Oedipus, ita qui munere a dis dato
perfungitur, ei non opus est excusato, ut Creonti uisum est, cum
affert se non superbia neque odio ad Oedipum pellendum
ductum esse.
Sine ulla igitur dubitatione, quae h. 1. de Oedipo in
exsilium pellendo dicuntur, falsa esse contenderim et cum iis
abicienda, quae de Oedipo ui in exsilium extrudendo
sequuntur.
Me non fugit esse, quibus u. 1595 sqq., — ubi Oedipus
fata uitae suae infelicia breuiter narrat — uideantur ita boni
esse, ut speciem Euripideam prae se ferre dicantur. quorum
iudicium mihi non probatur. immo, licet non male scripti
sint, h. 1. molesti sunt, cum in prologo iam locasta omnia,
quae opus est de Oedipo sciri, attulerit. quod iudicium sic
breui pono, cum de singulis agere nunc non possim.
Sed quaeritur, qualem tandem uitae finem Oedipo
attribuerit poeta. u. 763 sqq., postquam de sorore Antigona et
matre quaedam breuiter mandauit Eteocles, his uerbis pergit:
\ 5 5 e \ 5 , 5 y| ,
πατὴρ δ᾽ ἐς αὑτὸν ἀμαϑίαν ὀφλισκάγει
ὄψιν τυφλώσας" οὖκ ἄγαν σφ᾽ ἐπήνεσα᾽"
ἡμᾶς T ἀραῖσιν, ἢν τύχῃ, κατακτεγεῖ.
aut ego fallor, aut ex eo modo, quo de patre loquitur
Eteocles, colligendum est in hac tragoedia de Oedipi ipsius fatis
non agi. de eo iam, ut ita dicam, certamen actum est. sed
ita affici potest Oedipus fatis, quae perpetiuntur necessarii
eius, ut eius quoque condicio suprema accelerata uideatur.
poetam autem ei non tribuere noua fata acerba ex loco, quem
supra p. 10 emendauimus, u. 1583, colligo. nam cum
chorus ibi optat, ut in felicem finem abeat Oedipi uita (εἴη δ᾽ εὖ-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0026.html