Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
-
In Phoenissas Euripideam annotatiunculae. 15
τυχὲς τέλος βίου), haec uerba ita intellego, ut proleptice, ut
dicimus, indicent Oedipi mala iam transacta esse, felicemque
finem eum opperiri. qualem autem finem felicem significent
chori uerba, e fabula Oedipodea concludere licet, quae eum
Coloni mortem oppetere facit. quam mortem respiciunt
u. 1703 sqq.:
Oð. νῦν γοησμός, ὦ παῖ, Δοξίου περαίνεται.
X09, 9
Avt. ὃ ποῖος; ἀλλ᾽ ἦ πρὸς κακοῖς ἐρεῖς κακά;
| < ,
u. 1705. Old. ἐν ταῖς ᾿Αϑήναις κατϑανεῖν μὴ ἀλώμενον.
"Avt. ποῦ; τίς σε πύργος ᾿Ατϑίδος προσδέξεται;
o7 N ᾽ὔ
Οἰδ. ἱερὸς Κολωνός, δώμαϑ᾽ ἱππίου ϑεοῦ.
9 fu
quos uersus genuinos puto’. (de iis qui sequuntur dubito.)
Constat fabulam Oedipodeam, mortuis Oedipo et Iocasta,
et fratribus mutua caede occisis, nouum finxisse certamen
inde ortum, quod uetuit Creon, ne humo mandaretur
Polynices, suae ipsius patriae hostis; in quo certamine uersatur
Antigona Sophoclis. hanc quoque fabulae partem tractauit
is qui finem tragoediae Phoenissarum consarcinauit, u. 1627
sqq., sed, ut mihi quidem uidetur, admodum insulse. ut quasi
obiter tantum id commemorem, u. 1627 duorum cadauerum
mentionem facit, cum tertium, Iocastae mortuum corpus,
etiam in conspectu sit. grauius tamen erga fidem huius
partis argumentum est, quod multa sane de fratre humando
loquitur Antigona, spreto Creontis edicto, sed in magnificis
uerbis subsistit, ipsum facinus infectum relinquit. neque
facile uideas, quando hoc facinus praeclarum perfectura sit,
postquam in uoluntarium cum patre exsilium profecta est.
Sed haec quae in fine tragoediae de Polynice humando
nobis occurrunt fors sit an cuipiam iis, quae in praemissa
tragoedia eandem fabulae partem respiciunt, inniti uideantur.
bis enim eius rei ratio habetur. prior locus est u. 774 sqq.,
ubi Eteocles Creonti urbique haec mandat:
1 Apparet Oedipum, fortunae calamitatibus fractum, non sine animi
quodam placido gaudio uidere finem uitae infelicissimae appropinquare.
quod cum ita sit, iure mireris Oedipum de exsilio ita queri, ut facile tibi
persuadeas eum nondum uiuendo satiatum esse. exsilium, uerum si
quaerimus, ei non nocet, nam in exsilio mortem desideratam oppetet; quare
exsilii poena non apte ei irrogatur.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0027.html