Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
In Phoenissas Euripideam annotatiunculae. 17
Simile prorsus iudicium de tertia fabulae parte, quam in
finem tragoediae congessit compilator, quae est de Antigona
matrimonio cum Haemone iungenda, faciendum est. quod
Eteocles Creonti praecipit, ut ei curae sint Antigona et Haemo
nuptiis inter se iungendi,
u. 757. γάμους δ᾽ ἀδελφῆς ᾿Αντιγόνης παιδός τε σοῦ
Αἵμονος, ἐάν τι τῆς τύχης ἐγὼ σφαλῶ,
` AJ ,
σοὶ χρὴ μέλεσϑαι κτλ.,
id fit, ut ostendat poeta Eteoclem — qui, patre caeco intra
claustra abdito, sororis collocandae arbiter erat — in bellum
proficisceentem muneribus diligenter fungi neque suos
negligere, non ut spectatorum animos ad hanc quoque rem in
tragoedia ipsa disceptandam praeparet. simili modo cum
Creonti etiam iniungit, ut matri, quae eadem Creontis soror
esset, bene consulat, eo mandato filii erga matrem pietatem
describit; nam poeta sane ipse bene nouit se in animo habere
ita nodum tragoediae expedire, ut Iocasta mortem oppetat
neque ei Creontis cura opus sit. quae cum ita sint, quae in
fine tragoediae de Antigona cum Haemone nuptiis iungenda
aliis rebus inserta leguntur, mihi uidentur Euripidi abiudicanda,
cum praesertim qui hunc finem compilauit, omnibus his
rebus congestis, ita se difficultatibus implicauit ut, quo modo
nodum solueret, nesciret. itaque infelicissimum illud inuenit,
ut Antigona, denuntians, si in matrimonium cogeretur, se ipsa
nocte nuptiali leto coniugem daturam esse, nuptiis se
solueret. quod inuentum Euripide dignum non est’.
Sed ut iam supra dixi, hic tantum adumbraui, quae in
uniuersum de fine tragoediae Phoenissarum sentio. singula
hoc mandatum agmen claudere, quia non solum Creonti, sed et urbi
detur (πόλει δὲ καὶ σοὶ), uelim obseruet u. 778, qui mandata excipit, nihil
scire de urbe mandatum accipiente, ut apparet e uerbis: σοὶ μὲν τάδ᾽
εἶπον" προσπόλοις δὲ κτλ.
! Quod uideam, nihil obstat, quominus Euripides, in hac fabulae parte
Sophocli proxime accedens, ut aliis ab eo discessit, sibi finxerit res hoc
ordine sequi, ut primum Antigona patrem Colonum deduceret, tum, patre
mortuo, Thebas rediret, Haemoni nuptura. sed de eiusmodi rebus
coniecturas facere licet, uerum ut assequamur, si forte fit, id certis argumentis
probare non possumus.
Nord. tidsskr. f. filol. 3die række. V. 2
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0029.html