Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
16 Johannes Paulson:
πόλει δὲ καὶ σοὶ ταῦτ᾽ ἐπισκήπτω, Κρέον"
» , > 7 , ,
ἤνπερ κρατήσῃ tuá, Π]ολυνείκους νέκυν
μήποτε ταφῆναι τῇδε Θηβαίᾳ χϑονί.
ϑνήσκειν δὲ τὸν ϑάψαντα, κἂν φίλων τις j.
alter est u. 1447 sqq., ubi Polynices animam iam agens
matrem sororemque hac prece alloquitur:
ϑάψον δέ W ὦ τεκοῦσα καὶ σὺ σύγγονε
ἔν γῇ πατρῴᾳ, καὶ πόλιν ϑυμουμένην
παρηγορεῖτον, ὡς τοσόνδε γοῦν τύχω
1450. χϑονὸς πατρῴας, κεῖ δομοὺς ἀπώλεσα.
sed hi loci mihi prorsus non uidentur poscere, ut ipsum
certamen, quod designant, intra trågoediae fines decertetur.
scilicet poeta sibi persuasum habuit spectatores bene cognita
habere fabulae certamina, quae sequebantur. quorum
certaminum mentionem facit non ut iis uiam muniat in hac ipsa
tragoedia decertandis, neque solum ut spectatores de iis, quae,
hac tragoedia finita, fieri sibi fingant, moneat. has enim res
commemorat, ut iis tragoediae personas quasi describat. cum
inducit Polynicem a matre et sorore petentem, ut se in terra
Thebana humo mandent, rem ipsam a fabula de Antigona
mutuatus est ille quidem, sed ea ita utitur, ut imprimis
significet, quo erga patriam amore Polynices, licet necessitate
cogente arma contra eam tulerit, nihilominus accensus fuerit’.
neque alio modo describitur Eteoclis erga fratrem odium
uerbis, quibus, ne mortuus humo Thehana tegatur, uetat —
si quidem haec uerba genuina sunt”.
1 Poetam his uerbis nihil aliud spectare quam Polynicis naturam
describere uel inde elucet, qucd Polynices prece sua non solum sororem,
cui fabula humandi munus iniungit, sed et matrem alloquitur, quae,
fabulam si sequimur, filiis superstes non fiebat.
? Hae fere rationes illos uersus, 774—777, suspectos faciunt:
a) exspectares haec de Polynice non humando mandata esse una
cum iis, quae de sorore et matre patreque Creonti mandat uu. 757—765.
nunc haec mandata inter se cognata interrumpuntur iis uersibus, quibus
a Creonte petit, ut Tiresiam de oraculis roget.
b) u. 766 ab his uerbis incipit: & δ᾽ ἐστὶν ἡμῖν ἀργόν κτλ., quibus
uerbis facile adducimur, ut credamus hoc mandatum ultimum esse.
nihilominus sequitur illud de Polynice non humando; si quis contra attulerit
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0028.html