Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Ciceronis epist. ad fam., rec. C. F. W. Mueller. 93
transiturum, quod neque quidquam habet auctoritatis et per se
minus est prohabile. sed haec hactenus.
De codicibus Mueller scribit praef. p. 1 se «Mendelssohnii
iudicio fere adsentiri, nisi quod cum de omnium codicum fide et
auctoritate tum de Medicei paulo secus existimet.» quod igitur
primum dicit «de omnium codicum fide et auctoritate», multis
locis recepit eas vel lectiones veterum editionum (g) vel
coniecturas recentiorum quibus non receptis Mendelssohn aut — id quod
fit saepius — corruptelam obelo notat aut — quod rarius — rem
in medio relinquit. ut ep. VII. 32. 1 addubitavi an Maŭdvig,
Mueller: a. num M, Mendelss; ep. VIII. 14. 2 scripsi me in
annum pacem non videre Mueller: ....annum.... 42,
annum Mend; IX. 7. 2 nihil adhuc scimus ç, Mueller:
SOSMmUS |. £2, τὸ πτι|7ὺὰνΡρϑοβηνιβ'. Mend VII. 14:127. Seroaeum
designatum tr. pl. in cuius locum C. Curio petit Orellius, Mueller;
quo loco Mueller, ut est in corrigendo cautus ac modestus, hoc
correxit, illud ροέϊέ noluit cum Wesenbergio mutare in petiit;
Cf. ep. VIII. 9. 1 interpellat Mueller 6: codd.: interpe!-
lavit Wes. sed longum est haec enumerare. denique homo mira
iudicii subtilitate, singulari latinitatis scientia, nihil fere mutat
nisi necessitate quadam compulsus et satis probabiliter. quamquam
loc ipso in genere locus est interdum aut dubitationi aut
dissensioni. in Dolabellae quidem epistula IX. 9. 2 quod a Cratandro
sumpsit Mueller illud a te peto tam est incertum quam id quod
est in libris lud te peto. nam inde ab illa aetate sermonis
vulgaris licentiae ita loqui concessum esse nec facile neget
quisquam nec affirmet (v. ea quae disp. Schmalz ZfG 35. 138).
ep. IX. 16. 3 extr effugere autem si velim nonnullorum acute
aut facete dictorum opinionem, fama ingenii mihi est abicienda
libri: .... sit abicienda Mue; quo tamen loco, quantum video,
est retineri potest.
De Mediceo autem libro quod se «paulo secus existimare» in
praef. dicere Muellerum videbamus, cum illi libro Mendelssohn et
Mueller fidem praebeant praecipuam tum ea laus est Muelleri
quod non est is Medicei cultor cui prae hoc libro ceteri omnes
plane sordeant. ep. VIII. 8. 8 qui praetores fuerunt neque in
provincia cum imperio fuerunt G, Mueller: . . . . in
provineiam... Mendelss., non satis probabiliter. ep. VII. 8.55
Rhodum aut Mytilenas me contulissem R, Mue: me om. MG,
Rhod. [me] . ... Mend. sed haec satis sunt. sunt tamen
quaedam in hoc genere aut dubia aut minus veri similia. ep. VII.
1.2 decessisse G,R, Mue: decesse M, Mend. VII 1. 6
praetermisisse G, R, Mue: praetermisse M, Mend., qui
melius et his locis et aliis egit quod minus tritae declinationis
memoriam a librariis paene oblitteratam servavit. cui memoriae
vereor ne iniuriam faciat Mueller cum talia eicit et pro iis
scribit communia. Madvig quidem fin. II. 3. 10 etsi dubitanter de
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0105.html