Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
09 C. M. Zander: Anm. af
M. Tullii Ciceronis scripta quae manserunt omnia. Rec. C. F. W.
Mueller. Partis III. vol. I. continens: epistularum ad
familiares quae dicuntur libros XVI, ep. ad Q. fratrem 1]. III,
Q. Ciceronis de petitione ad M. fratrem epistulam, eiusdem
versus quosdam de signis XII. Lipsiae 1896, Teubner.
LXXXVIII - 578 pp.
Inter editores epistularum Ciceronis nuper Baiter et
Wesenberg, his annis Mendelssohn et Mueller summam laudem sunt conse-
centi. et in his quidem epistulis — aliter enim res se habet in
altero syntagmate, in quo paullo longius a Baiteri ratione
Wesenberg discedit — in his igitur viam quam et direxerat ille et
munierat secutus Wesenberg ad emendandas has epistulas multum
ipse profecit. nunc vero, aucta copia et instrumento critico,
Mendelssohn cum in aliis rebus tum in aestimatione et usu
codicum praeclara consecutus est, Mueller et huius inventis usus est et
sua ac propria attulit multa.
Quoniam igitur ad Wesenbergii editionem editio Muelleri in
bibliotheca Teubneriana accessit vel potius ei successit, primum
quaeritur quid intersit inter has editiones. quod cum non liceat
hic exquirere singillatim, pauca attingam brevissime. multa sunt
quae Wesenberg aliive editores vel mutent vel damnent. Mueller
integra relinquat. et pluribus quidem locis haud immerito. ep. VII. 1. 4
Baiter et Wesenberg scribunt: /is ego tamen diebus (ludis
scaenicis/, Mendelssohn et Mueller /udis scaenicis retinent idque iure.
ep. VII. 16. 1 Baiter et Wesenberg recepta Schotti coniectura
scribunt: nunc vero in hibernis intectus mihi videris; itaque
te commoveri non curas; in libris est iniectus quod in suam
sedem restitutam a Mendelssohne retinuit Mueller. utrum sit
verum dubium est; sed quoniam aliquid licentiae conceditur sermoni
cotidiano, forsitan iam Ciceronis aetate ita dici potuerit ut
Apuleius iniectus aliqua re (met. 2. 28; 8. 27), i. 6: amictus.
denique quae vel minus eleganter dici visa erant vel minus
usitate, ea Baiter et Wesenberg — more multorum veterum
criticorum — saepius sustulerunt quam hi editores recentissimi, quod
tamen saepius Wesenberg quam Baiter. velut in Ser. Sulpicii
ep: IV. 5. 5 subiace traditum est libris MR et in eiusdem
ep. IV. 12. 2 familiare (abl. sing.) M (-em GR); ea retinentur
a Baitero Mendelssohne Muellero; Wesenberg substituit Cratan-
drina subiice, familiari. — Iam vero his editoribus novissimis
Muellero et Mendelssohni — quamquam is minus utilitatis quam
et licuit et par fuit ex ea re percepit — res fuit in statu eo meliore
quod subsidia critica nova nec ea parvi pretii his proximis
temporibus accesserant. ut ep. IX. 1. 2 Mueller ex cod. D scribit
videor sperare debere . . . ea quae impendeant me facile
laturum quod immerito spernens Mendelssohn satis habet ὀβελίζειν
corruptum Medicei turum; Baiter autem et Wesenberg ex M”
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0104.html