Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Ciceronis epist. ad fam., rec. C. F. W. Mueller. 95
tus As. 748 (741 Uss) ἐμ poeta’s prorsus ad eam rem unicus.
quamobrem scribendum est fortasse Curionem prorsus ut
`curionem‘. posterius enim curionem non proprium est nomen sed
significat h. 1. generatim eum qui impeditione curarum et timoris
ita distineatur ut cunctetur cum celeriter facto opus sit. nam
coniuncta sunt cura et angor Cic. de fato 1. 49; cura et timor
de div. 1. 115; cura continebatur Cic. Verr. 3. 3 i. e.
impediebatur, cf. etiam Cic. Phil. 7. 1 animus aberrat a sententia
suspensus curis. atque ex proximis verbis eæspectationem
corripit (i. e. cunctationem obiurgat) apparet hoc loco ita compellari
eum qui cum certo consilio uti debeat disírahatur eius in
deliberando animus adferatque ancipitem curam cogitandi, αὖ ait
Cicero de off. 1. 9. nihil attinet quaerere usitatene ita dictus sit
curio, siquidem est hoc loco ὁμώνυμον κατ᾽ ἐτυμολογίαν
πεποιημένον similiter ac Dionysius ille latebras murium μυστήρια
nominabat, v. Blass IMA I? 190 sq. et per eundem lusum sed in
aliam rem deflexa vi vocabuli «curionem agnum Plautus pro
macro posuit quasi cura macruisset» (Festus Paulli 42 Th). Plautus
Aul. 560 (553 Uss). huic generi coniunctae sunt ridiculae illae
nominum interpretationes. ut Plaut. Curc. 414 sq. qui
Summanu's? fac sciam. quia vestimenta summano. Bacch. 284 (281
Uss) quom mi ipsum nomen eius Archidemides clamaret
dempturum esse siquid crederem. sed ne multa: universus locus
ille ep. VIII. 9. 1 fortasse legendus sic: Post repulsam vero
risus facit: -civem bonum ludit et contra Caesarem sententias
dicit, exspectationem corripit, Curionem prorsus ut
curionem non mediocriter obiurgat: totus hac repulsa se mutavit.
Adnotationibus huius voluminis ut ceterorum editionis
suae suppeditantur a Muellero et studio rei criticae et historiae
sermonis latini copiae amplae atque perutiles.
Cum in hoc volumine innumerabilia essent memoratu digna,
pauca attuli ex ea parte operis quae continetur libris VII, VILI,
IX. nihil amplius addo, nisi hoc unum dico praeclaras huius
editionis virtutes legenti in dies magis eminere atque extare.
Lundae, a.d. XIV. Kal. Nov:
C. M. Zander.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0107.html