Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
96 C. M. Z.: Anmeldelse.
1. Gurlitt, Zur Überlieferungsgeschichte von Ciceros Epistularum
„ libri XVI. (Ex XXII. supplem. Ann. phil.). Lipsiae 1896,
Teubner. P. 509—54.
Gurlitt cum alia tum haec disputat fuisse olim quattuor
codices Laurishamenses epistularum Ciceronis. ab uno eorum L II,
qui contineret libros epist. ad. fam. IX—X VI, descriptos esse et
cod. D (Palat. 598) et eum codicem unde descripti sint codices P
(Erfurtensis) et H (Harleianus 2682). quae si vere disputantur
a Gurlittio — quo dmihi quidem videtur — cognatio horum non
sic comparata est simpliciter HDF, ut apud Mendelssohnem, sed
potius sic ἢ D, “) HF. qua re paullo augetur dignitas et
auctoritas codicis D. item illud videtur esse verum M“ (i. e.
correctiones in M saec. X—XII factas) in libris I—VIII saepe
consentire cum GR (Harleiano 2773 et Parisino 17812), in IX—XVI
cum DHF. scd haec omnia non magni momenti sunt ad ipsam
epistularum recensionem et manebit editio Mendelssohnis in suis
fundamentis et in suo dignitatis gradu firmiter collocata (cf.
Gurlitt ipse p. 547 in.). quae autem de Cratandrina editione
disputantur a Gurlittio digna sunt quae legantur illa quidem sed
nondum ad liquidum perducta.
Lundae.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0108.html