Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
104 Christianus Mikkelsen:
Huic hómini amanti méa era apud nos néniam dixit dé bonis.
Nam fúndi et aedis óbligatae súnt ob amoris praédium.
Versus causa Muellerus neniam ante mea era transposuit,
quod opus non est, si eniam duabus syllabis legitur, qua
de re inspiciantur quae ad u. 556 dicam. — Amoris praedium
Spengelius amoris obligationem male interpretatur, nam neque
praedium idem est atque obligatio, neque fundi et aedes
pignori dantur pro amoris obligatione, sed pro ipso amore.
Schoellius assentiente Leone amoris nomen proprium esse
uult, sed quid Amoris praedium sit non patet. Ussingius
obligatae sunt Amori praedium edidit; at fundi et aedes
non Amori obligantur, sed iis, qui pecuniam. mutuam dant,
neque praedium appositum ferri potest. Equidem οὐ amoris
praedium uerum esse ratus sic explico, ut Astaphium pro
ob amorem cum irrisione ob amoris praedium dicat, quasi
amor praedium («fast ejendom») et non res uana sit. Genetiuus
igitur definitiuus est.
Stratullax seruus in Astaphium inuehitur, quod fores
domini sui pultauerit. Tum haec sequuntur (uu. 259 sqq):
Astaphium.
Cómprime, sis, eiram.
Stratullax.
Éam quidem hercle tú, quae solita’s, cómprime,
Ímpudens, quae pér ridiculum rústico suadés stuprum.
Astaphium.
Eíram dixi, sut decepisti, démpsisti unam lítteram.
Sic in A scriptum est, in BCD uft esse cepisti. Muellerus
ad sententiam bene coniecit ut tu accepisti. Sed quoniam
eiram diæi, non eiram ego diæi praecedit, ću melius abest.
Deinde vestigia Palatinorum magis ad uwt excepisti quam ad
ut accepisti ducunt.
Paulo infra Stratullax et Astaphium sic inter se colloquuntur
(uu. 267 sqq.):
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0116.html