Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Annotationes criticae in Truculentum Plauti. 105
Stratullax.
Áduenisti huc te óstentatum cum éxornatis óssibus,
Quia tibi insuaso infecisti própudiosa pállulam?
Astaphium.
Núnc places, quom miíhi inclementer dícis.
Stratullax.
Quid hoc quod té rogo?
Nunc places ironice interpretantur. At omnem ironiam ab
hoc loco alienam esse apparet. Sine dubio Nunc ex Non
ortum est. Cfr. Mercat. 454: Charinus Vin me tecum illo
ire? Demipho No/o. Charinus Non places. Similiter nunc
pro non scriptum est Asin. 551 sq.: Ædepol uirtutes qui
tuas nunc possis collaudare, Sicut ego possim, quae domi
duellique male fecisti, ubi Gertzius non reposuit; Capt. 864:
Nunc tu mihi places, quod Acidalius non reposito iure putat
Hegionem dicere; Curc. 242: Nunc dum salsura sat bonast,
ubi idem Nondum reposuit.
Diniarchus impatiens Phronesium usque lauantem
exspectandi exit et Astaphium sic alloquitur (uu. 326 sq.):
Sed óbsecro hercle, Astáphium, i intro ac núntia
Me adésse, ut properet suaue, iam ut satis láuerit.
In suaue aduerbium naue latere suspicatus est Schoellius,
ego magis puto scriptum fuisse :
Me adésse, ut properet laútum, iam ut satis láuerit.
Cfr. Sallust. orat. Licin. ad pleb. § 16: Ultro licentiam in
uos auctum atque adiutum properatis.
Sequuntur hi uersus (328 54.):
Astaphium.
Licet.
Dinia: zhus.
Aúdin etiam?
Astaphium.
Quíd uis?
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0117.html