Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
112 Christianus Mikkelsen:
nam (u. 558) ad sententiam auditam huiuscemodi fere refertur:
Neque ille, etiamsi ego nihil surripiam, fortunas suas conseruet.
Sic enim persaepe apud Plautum nam positum est, ut Amph.
41, ubi auditur: Hoc satis dictum est; Men. 84, ubi auditur:
Neque fieri non potest, quin fugiant; ibid. 524, ubi auditur:
Immo armillas Erotium accepit (nam Nam pol hoc una dedi
idem est atque Nam illas una cum hoc dedi); Merc. 915,
ubi auditur: Te non introducam; Poen. 848, ubi auditur:
Neque id mirumst; Truc. 95, ubi auditur: Nihil scio; cfr.
quae congesserunt Brixius ad Trin. 61 et Ussingius ad Asin. 122.
Tertio nam indicatur, cur Cuamus fluuii imagine usus sit.
Sensus enim uerborum hic est: Nam hoc perit, quod Dinıarchus
Phronesio dono mittit. Sed simplex sententiarum connexus
eo obscuratus est, quod ipsa imago (in mare abit) in eam
sententiam transiit, qua ueritas imaginis conuincitur. De nam
non multo post alterum nam posito cfr. Amph. 34 sq.,
Men. 82 sqq., Pseud. 795 sq., Truc. 66 sqq.
Paulo infra Cuamus haec loquitur (uu. 563 sqq.):
Meretrícem ego item esse reór, mare ut est;
Quod dés deuorát nec datis umquam abúndat;
Hoc saltem seruat mecum illi subesće apparet.
Dés quantumuis, núsquam apparet néque datori néque acceptrici.
V. 565 corruptum critici alii alio modo emendare conati sunt,
Ussingius unus uncis seclusit, quia sententia cum proximo
pugnare ei uidebatur. Immo uerò cum illo congruit. Nam
mendis sublatis scriptum fuisse uidetur: Hoc salum seruat
nec quod illi subest apparet, quae uerba ad priorem uersum
explicandum in margine adscripta fuerunt ideoque delenda sunt.
Cuamus Phronesium sic alloquitur (u. 573):
Érus meus, ocellús tuos atte me férre me haec iussít tibi.
In C et D afte scriptum est, unde ad fe in editione principe
factum est. Sed ad fe propter fibi ferri non potest. Plautus
fortasse scripsit: Ærus meus, ocellus tuos autem.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0124.html