Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
122 Christianus Mikkelsen:
Versum 886 Leo sic suppleuit: Phr. Ne me adpella, quaeso.
Str. Aħa, nimium saeuiter, coll. Trin. 1060: Ah, nimium,
Stasime, saeuiter all., equidem nihil inter adpella et nimium
excidisse, sed finem uersus aliter emendandum esse censeo:
Nimium saeuiter facis. — ln u. 888 Camerarius Egone?
atque isti etiam, Acidalius Egone isti? atqui etiam parum
coniecit. sed interrogationem Ægone? recte improbauit
Seyffertus. Scripsit sine dubio Plautus: Atque ego ne isti
etiam parum. De ego ne insp. Ussingius ad Asin. 870.
Phronesium, enumeratis omnibus quae puerulo opus sunt,
orationem sic absoluit (u. 898):
Nón enim possunt mílitares púeri eć auio ecdúcier.
Neque Spengelii coniectura uí catuli neque Schoellii ut auis
aptae esse uidentur. Melius milio uel glande Leo coniecit.
Propius tamen ab δέ auio est nauwco, quod etiam propter
uim uerbi ceteris coniecturis praefero, etsi certum exemplum
ablatiui huius uocabuli non exstat (cfr. Fest. 166 Muell.).
Phronesium, quam Stratophanes minam offert, his uerbis
accipit (u. 900):
Cédo, quamquam parúmst.
Stratophanes.
Ad omnae manuc istic poste.
Phronesium.
Parumst.
Camerarius Addam minam adhuc istic postea, Ussingius
Addam minam alteram istoc post coniecit. Constat uersus,
si scribas:
Addam minam (βίο poøsteá.
Stratophani, quomodo fieri possit, ut Phronesium
Strabacem uirum rusticum amet, roganti illa hoc respondet
(uu. 921 sq):
Vénitne in mentem tíbi quod uerbum in cáuea dixit hístrio?
mnes homines ád suom quaestum cállent οί fastídiunt.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0134.html