- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Femte bind /
124

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

124 Christianus Mikkelsen: Phronesium. Quíd id amabost, quód dem? dictum super feri. Stratophanes. Capas dicit auaui consultam istuc mihi homo. Strabax. Cáue faxis. Volnús tibi iam, quoí sunt dentis férrei. Stratophanes. Vólgo ad se omnis íntro mittit. Ábstine istac tú manum. Strabax. Iam hércle cum magnó malo tu uápula, uir strénuos. In u. 929 uerba Par pari respondet, quibus laudatur Phronesium, quod militi clare responderit (cfr. Merc. 621 et Pers. 224), non huius esse, sed $trabacis apparet. Inter 81 et me excidisse censeo tu me, quae uocabula in proximum uersum irrepsisse et in sum mutata esse uidentur. — In u. 931 Palmerius in ferti latere feres optime coniecit. Scriptum fuisse uidetur: Dic tu míhi. Quod supererít feres. Versui 932 sic medendum esse suspicor: Cápiam de te sáuia atque cónsulam istic mihí bene. V. 933 facile sic emendatur: Cáue faxis. Volnús tibi faciam, quoí sunt dentes férrei. Strabax fortasse rastrum, instrumentum uiro rustico aptissimum, manu tenet. — In u. 634 uerba Abstine ἰδίας tu manum Strabacis, non Stratophanis esse suspicor. His enim uerbis meo iudicio militem brachium corpori Phronesii circurdantem aggreditur; quoniam is nihilo minus inceptum persequitur, ille se riualem mulcaturum esse minatur. Phronesium Strabacem et Stratophanem intro ad se uocat (u. 948): Í intro, amabo, eí tu uergo a mecum tu eris mecúm quidem, Studemundus coniecit: Í intro, amabo, tu érgo mecum; crás tu eris mecúm quidem.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0136.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free