Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Annotationes criticae in Truculentum Plauti. 125
Sed cras non quadrat, quoniam ex iis, quae sequuntur,
intellegitur Phronesium simul ambos amantes ad se inuitasse.
Scripsit sine dubio Plautus cum hiatu in diaeresi:
İ intro, amabo, tu érgo mecum; ét tu eris mecúm quidem.
Vocabulum οἱ ante posterius ću positum ante prius irrepsit.
In exitu fabulae Phronesium spectatores sic alloquitur
(uu. 955 sqq.):
Méamque ut rem uideó bene gestam, uóstram rursum béne
geram.
ARomabo si quís animatust fácere, faciat út sciam.
Véneris causa applaúdite; eius haec ín tutelast fábula.
Buechelerus in ARomabo latere rem bonam coniecit; rem
uerum esse censeo, bonam non item. Scriptum fuisse uidetur:
Rém mecum si quís animatust fácere, faciat út sciam.
Meretrix, si quis spectatorum rem amatoriam secum facere
uelit, ut se certiorem faciat hortatur.
Ad Herodotum.
IX 98 in. Οἱ δὲ Ἕλληνες... ἤχϑοντο ὡς ἐκπεφευγότων ἀπορίῃ τε
εἴχοντο ὅ τι ποιέωσι, εἴτε ἀπαλλάσσωνται ὀπίσω site καταπλέωσι ἐπ᾽
Elnσπόντου.] Apparet Graecos apud Samum stationem habentes, si ad
Hellespontum versus navigaturi fuerint, non ad continentis oram, sed praeier
oram navigare debuisse. Scribendum igitur, ni fallor, παραπλέωσι.
IX 101. τὸ μὲν γὰρ ἐν Πλαταιῇσι πρωὶ ἔτι τῆς ἡμέρης ἐγίνετο, τὸ δὲ
ἐν Μυκάλῃ περὶ δείλην. Aegre, opinor, substantivo quopiam caremus, cum
non τὰ, sed τὸ scriptum sit. Sed fortasse ante πρωὶ verbum τρῶμα
excidit; cf. supra (cap. 100) τοῦ τε ἐν Πλαταιῇσι καὶ τοῦ ἐν Μυκάλῃ
μέλλοντος ἔσεσϑαι τρώματος.
Carolus Hude.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0137.html