Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Anmeldelser.
C. L. Jungius, De vocabulis antiquae comoediae atticae, quae
apud solos comicos aut omnino inveniuntur aut peculiari
notione praedita occurrunt. Trajecti ad Rhenum, Kemink
& fil.; Amstelodami, Joh. Müller. 1897. XXIV- 358 pp.
Auctor hujus operis vocabula ex antiqua comoedia attica, quae
a solis poetis comicis usurpata sunt, certe numero ad mille
octingenta collegit. Magnitudinem numeri forsitan aliquis miretur, et
ipse auctor libri concedit, multa vocabula usitatiora recepta esse,
quod eo factum sit, quod non formae solum sed etiam significationis
vocabulorum rationem habuerit et recipienda esse putaverit etiam
vocabula ab aliis usurpata, quae apud comicos alio sensu atque
apud ceteros scriptores leguntur.
Toti libro formam dedit lexici, sed ut origo vocabulorum
notioque clarius appareret, in praefatione duodecim genera sive
classes eorum distinxit. Qua in divisione quum et notiones et
formas vocabulorum spectaverit, fieri non potuit, quin nonnulla ad
plures classes referri possent.
Una classis est eorum, quae comice ficta sunt et quidem
partim licentia comica ex pluribus verbis liberius in unum
composita, partim comice illa quidem formata, ita tamen ut quibus
legibus sint formata facile appareat, maxime addita terminatione
aliqua, velut μελλογνικιᾶν (more Niciae cunctari).
Altera classis est, ad quam pertinent vocabula, quae alio
sensu apud solos comicos, alio apud ceteros scriptores inveniuntur.
Imprimis huc refert vocabula a comicis metaphorice usurpata, quum
propria notione etiam alibi legantur; minus apte huc adjungit ea,
quae et propria et translata notione apud solos comicos exstant.
Ex illis non pauca sunt, in quibus notio translata propriae tam
propinqua est, ut parum causae videatur fuisse recipiendi. In
καλλίπυργον σοφίαν potius parodia notanda erat, quum apud
Aeschylum ὑψίύτυργοι ἐλπίδες dicantur; prorsus usitate dicitur
στομοῦν τὴν γνάϑον (malam acvere) similitudine e gladio petita;
ipse J. confert apud Sophoclem γλῶσσα τεϑηγμένη, et apud
Horatium est: linguam acuere. Minus caute videtur in hanc classem
rettulisse vocabulum ἀκόρητος, quod apud Homerum dicit
significare «insatiabilis», apud Aristophanem «incultus, minime ornatus» .
Sunt enim diversa vocabula, alterum a verbo, χκορένγυμι (satio),
alterum a κορέω (tergo) ductum; βίος ἀκόρητος proprie est
«vita non tersa».
Tertia classi continentur vocabula e vitae quotidiano sermone
sumpta. Ex his quaedam ejus generis sunt, quae quia turpia sunt
vel ea oratione minus digna, qua historici, oratores, philosophi
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 00:22:07 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r6/0088.html