Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
P. Petersen: Anm. af Jungius, De vocab. ant. com. att. 77
utuntur, ab his evitantur, sed pleraque ideo apud solos comicos
inveniuntur, quod res significant, quas commemorandi ceteris nulla
erat occasio, velut nomina animalium, opificum, mercatorum
(ξεφουργός, λοφοποιός, λυχνοπώλης), vocabula e culina petita, alia.
Ad rem navalem pertinet ἄσκωμα. quod et in hanc et in priorem
classem rettulit auctor. Enumeratis interpretationibus veterum et
recentiorum dicit, ἄσκωμα sensu proprio legi Ar. Ran. 364,
tropice usurpari Ach. 97. Etiam hic sensu proprio scriptum mihi
videtur et rem nauticam nescio quam vel nauticae similem
significare, qua persona praeconis, qui oculus regis vocatur, instructa erat.
Quarta classis vocabula continet, quibus juxta notionem
vulgarem sensus obscoenus a comicis additus est, quinta ea, quae
composuerunt praepositione aliqua addita. Alia ejusmodi sunt, ut
legentibus in mentem non veniat novum vocabulum esse, alia
dubium non est quin sint ficta, ut risum moveant. Interdum
difficile est dictu, quae notio peculiaris praepositioni additae insit.
In verbo ἀναγεύω erratum esse videtur. Dicitur significare iterum
gustandum offerre aliquid et apud Aristoph. in Nub. v. 523
usurpatum esse de comoedia, quam poeta denuo docet. Sed ex
sequentibus verbis εἶτ ἀνεχώρουν ἡἧἥττηϑείς perspicuum est de illa
comoediae forma agi, quae prior erat.
Sed longum est omnes classes persequi. Octava continet
quaedam vocabula, quae a comicis ex aliis poetis imprimis epicis
et tragicis sumpta ad risum captandum adhibita sunt, plura quae
ad poetarum morem ad eos deridendos ficta sunt. Videntur ex
his quaedam ad vocabula comice formata primae classis, ex illis
ad vocabula alterius classis metaphorice usurpata prope accedere.
Sed singula in lexico (ἀεροδόνητος, ἀποβόσκομαι) inspiciens
crediderim, auctorem hic voluisse vocabula colligere, in quibus parodia
appareret.
Duodecima classis continet vocabula in comoedia antiqua
primum obvia, quae posteriores demum scriptores sive casu sive de
industria adhibuerunt. His addere potuit verbum μαϑητιῶ (Nub.
183; Syn. ep. 153) «discipulus esse cupio», apud alios
posteriorum «discipulus sum».
Denique recepit vocabula, quae praeterquam apud comicos
etiam in inscriptionibus leguntur. Inter haec εἰκοστολόγος refertur,
minus recte etiam inter vocabula e vitae quotidianae sermone sumpta.
Adjungi et hic potuit ἄσκωμα, quum in inscriptionibus navalibus
(Böckh, Urkunden über das Seewesen p. 107) exstet.
Ut jam dixi, toti operi forma lexici data est, vocabulis
alphabetico qui vocatur ordine positis, ut is qui de vocabulo antiquae
comoediae librum consulere velit, facile reperire possit. In
permultis verbis additum est, ad quam classem earum, quae in
praefatione commemorata sint, pertineant. Singula latine interpretatus
est. adjectis explicationibus veterum lexicorum et recentiorum
editorum, et quibus legibus formata vel ducta sint exposuit. Addidit
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 00:22:07 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r6/0089.html