- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Sjette bind /
187

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Fügner, Lexicon Livianum. 187 aethra aliptes ambrosia aulaeum auloedus bibliotheca. Illa autem quae Livius ipse habet in usum venerant vitae negotiorumque necessarium et communem: amphora archipirata asylum athleta ballistae basilica. Sin quae sunt minus trita, ut androgynos apocleti argyraspides, Livius addere solet quos vocant vel aliquid simile, quod interdum item Cicero, ut n. d. II 147 summa pars caeli quae aethra dicitur. — Iam deminutiva Ciceroniana sub litteris A et B apud Livium non extant ase/lus bellus ampulla agellus adpendicula adsentatiuncula aetatula ambulatiuncula amiculus -ula anicula aquola araneola arcula argutulus arula auricula bacillum bestiola anguiculus, quamquam sunt in hoc numero quorum significatio fortasse fuerit in causa quominus usurparentur ab Livio. Sed Liviana sub his litteris deminutiva peculiari sunt significatione nec deminutionem adsignificant bovillus bubulus (quae non sunt ap. Cic.), aedicula alveolus buccula; deminutivam vim servant tantummodo haec duo ancillula amniculus (quo caret Cic.; nam «amnis frequentissimum ap. Livium, minus frequens ap. Ciceronem, ap. Caesarem neque amnis neque fluvius extat» [Fuegner], apud Sallustium flumen frequentissimum, amnis et fluvius singulis locis). — Sed quibus vocabulis Ciceronianis Livius non utatur, cuius generis permulta sub litteris A et B notata habeo, propter angustias spatii non licet hoc loco enumerare. Addo igitur modo haec. Composita igitur quorum pars prior est ad (αἰ) haec, quae sunt apud Ciceronem, non sunt ap. Livium: atavus adiuro adamo addisco adfari adfatus adglutino adgrego adhinnio adlecto adlevo adlido adlino adludo adđminiculor administer admonefacio admurmuro ad-Ρίαυσο adpingo adpreħendo adrepo adrodo aspecto adsector adservio adsido adsilio attempio advigilo agnomen. — Inter derivata nomina verbalia in -íżo propterea nomino quod liber Cooperi utilis ille de vocabulis in sermone pleb. Rom. novatis (Word Formation in the Roman Sermo Plebeius) nullas huius generis voces affert nisi de epistulis, ut non appareat incredibilis illa copia Ciceronis. Haec igitur in -tzo sub litt. A et B nomina cum sint apud Ciceronem non sunt apud Livium: aberratio abiectio abrogtio abruptio abscessio absolutio abusio acceptio accubitio accuratio ademptio adeptio adfectio adfirmatio adflictatio adgressio adhaesio adiunctio adlevatio admiztio admotio admurmuratio adparatio adparitio adpetitio adplicatio adpropinquatio adscensio adseriptio apricatio aspernatio aspersio aspiratio adsertatio adsensío (adsensus extat ap. Liv.) adseveratio adsignatio adsumptio attentio attenuatio attributio adulatio adumbratio agnitio ambulatio amotio amplificatio amputatio anticipatio apricatio aratio argumentatio auditio auguratio avocatio. Contra hanc multitudinem unum ex Livii libris est quod afferatur et nominetur quod non extet apud Ciceronem: adactio. Ex omni denique genere ad ubertatem Ciceronis multo pauciora sunt quae

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Jun 17 00:22:07 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r6/0199.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free