- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Sjette bind /
188

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

188 C. M. Zander: Anm. af Fügner, Lexicon Livianum. cum in soluta Ciceronis oratione desint inveniantur apud Livium. Cum poetis Livio communia sunt in hoc genere plura. Nam ab Livio primo introducta in prosam orationem videntur esse haec: substantiva auctus et astus (pro astu Cic. et Sall. dicunt astutiam, Caesar nec astum nec astutiam), adj. autumnalis (quod item Cicero poeta habet); acervare (Caesar et Cic. coacervare dicunt); haec composita, quibus non fere utuntur Cicero Caesar Sallustius: amolior aboleo abolesco abominor accenseo acclino adaperio adfulgeo adlabor adlatro attenuo (Cic. semel, et aitenuatus adiect.); adloquium. Illa autem composita poetarum antiquiorum aeque Livius et Cicero usurpare noluerunt: abludo abnuto abrodo; addoceo adglomero advolatus adhaesus adiectus substantiva. Etiam sunt simplicia sub litteris A et B quae poetis iam tum fuerint in usu, sed quibus nec Cicero nec Livius usus sit: almus (quod in prosa oratione primus Columella) armus algus algidus albeo albesco albico albidus; aspero bellor; augmen aequamen; austrinus; aurifer auriger. Quod igitur plurimorum scriptorum inde ab aetate Tiberii proprium fuit ut poetarum verba orationi admiscerent eius rei initia sunt sane quaedam apud Livium -— quod cum saepius grammatici animadvyerterunt tum nuperrime Stacey ALL vol. X — sed caute moderateque Livius in hac ipsa re egit. Sed hoc quomodo se habeat tum demum poterit satis perspici cum absolutum erit opus Fuegneri, ut non modo per A et B sed per omnes litteras possis rem perquirere. Iam vero in formas verborum eadem diligentia qua in significatus et constructiones Fuegner inquirit. Ex cuius uberrimis c0-piis multa sane petere licet quae pertineant ad historiam latini sermonis. Velut de ac et atque exempla a Fuegnero adlata docent Livium ante gutturales ὁ G Q nec ac nec atque ponere solitum esse, nam quibus locis aut ac aut atque ita videtur posuisse, eorum locorum tanta est paucitas ut invito illi hoc ibi excidisse videatur. Ergo exempli causa nec atque cogitare nec ac cogitare dicitur more sermonis Liviani, usitatiusque tali in loco ponitur eż. Omnino hoc sequitur Livius ut ante consonantes ponat ac ante vocales atque, idque satis constanter, quod paucissimis locis non observavit. Sed infinitum est enumerare quam multa ad cognitionem cum latini tum Liviani sermonis utilia in lexico Fuegneri inveniantur. Denique quicumque his rebus operam dabit, lexico Fuegneri non facile poterit carere. Et diligentia et prudentia Fuegner Meuselio dignus socius in hoc genere studiorum accessit. Quo optabilius est ut opus Fuegneri possit absolvi. Quod Fuegner, quod ad se pertineat, decem alteris annis fore promittit. At Teubner librarius negat id fieri posse, nisi opus Fuegneri.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Jun 17 00:22:07 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r6/0200.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free