Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De arte critica in Vitruvii libris adhibenda.
Ser. J. L. Ussing.
Vitruvii de architectura libros X non ea aetate compositos
esse quam ipsi prae se ferant sed aliquanto posteriore, nec a
vero artifice sed a sciolo quodam antiquorum auctorum scripta
excerpente, in dissertatione anno 1896 edita («Betragtninger
over Vitruv» in «ἢ. kgl. danske Videnskabernes Selskabs
Skrifter» IV 3) probare conatus sum. Quæ ut pluribus nota
esset, epitomen Gallice scriptam addidi; quum autem ne haec
quidem viris doctis sufficere visa sit, eadem dissertatio
emendata et retractata curis Instituti Regii architectorum Brittanniæ
Anglice apparebit. Mirum quidem et incredibile plerisque
visum est, opus celeberrimum et quod multis olim magno
usui fuerit, eadem nota fraudis affici qua Daretis Phrygii
librum de bello Troiano, sed tam aperta res videtur, ut non
dubitem quin brevi futurum sit, ut communi virorum
doctorum assensu sententia mea comprobetur. Nam et sermo
scriptoris, quamvis aureæ ætatis auctores interdum imitari
studeat, tamen longe ab illius ætatis sermone remotus est, et
si res consideraveris a Vitruvio commemoratas, non paucae
invenientur, quae ab aequali Augusti hoc saltem modo
commemorari non possent; tum quod rem transigit, quae in
libro X de machinis oppugnatoriis traduntur, ea ab Athenæo
mechanico qui dicitur apparet esse translata. Quod quum
inter viros doctos constaret, nuper in dubium vocavit Thiel
Lipsiensis, qui probare conatus est, non Athenæum a Vitruvio
Latine conversum esse, sed utrumque ex eodem fonte hausisse,
id quod vix quisquam qui dissertationem eius legerit, ei
concedet. Dubitandi causa fuit quod V. D. Diels Athenæum non,
ut vulgo credebant, Ptolemæorum aetate vixisse, sed II. aut
Nord. tidsskr. f. filol. 3die række. VII. 4
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0061.html