Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
50 J. L. Ussing:
III. p. Chr. n. sæculo docuerat, id quod iam Casaubonus
viderat, qui Gallieno imperante vixisse eum putavit. Ac sane
hoc ita esse et Græcus scriptoris sermo ostendit et quae ipse
de se prædicat. Ait enim se non ideo scribere, ut doceat,
quomodo urbes hostiles expugnari et deleri possint, sed ut
arma ministret «contra eos qui optimis imperii legibus parere
nolint». Nullos igitur timebat externos hostes, quales
Ptolemæis fuerunt Syri, Macedones, Romani; sed omnis terrarum
orbis uno imperio comprehensus unius potentiae subiectus erat,
nisi quod nimis sæpe imperatores rebelles sibi ipsi summam
potestatem arrogare cupiebant; quæ cui aetati conveniant
omnes norunt. |
Sed sive haec vera iudicabuntur, sive cui minus certa
videbuntur, illud tamen omnes concedent, Vitruvii opus ita
legendum esse, ut ab ipso auctore traditum sit, i. e. ut,
quantum fieri possit, contextus et a librariorum erroribus
et ab iis, quæ recentiores critici interdum licentius
emendarunt, liberetur. Huius rei egregium fundamentum iecerunt
V. Rose et H. Müller-Strübing editione a. 1867 publicata,
multis partibus laudanda, maxime autem propter accuratam
codicum collationem. Horum opera effectum est, ut duorum
optimorum codicum, Harleiani (sæc. IX) et Gudiani primi
(sæc. XI) integram norimus scripturam. Ad hos enim fere
solos textus constitui potest. Krohnius quidem (Berlin. Philol.
Wochenschr. 1897 p. 774) Selestadiensem quendam
commendavit; sed eo saltem loco quem affert, p. 208, 7 Ros.,
«magnitudinum ita nomina», pro quibus Selest. «uti magnitudinem
ita nomina», et pluralis «magnitudinum» et verborum ordo
prorsus Vitruvianus est. Subsistamus igitur in H. et G.,
quorum communis archetypus eatenus integer fuit, ut tota folia
nusquam desiderentur, sed minoribus vitiis sæpe laborasse
videatur. Quæ quum sæpe verisimiliter emendari possint,
aliud depravationis genus est, a quo non semper caverint
editores, ut errores non librariorum, sed ipsius auctoris
corrigerent, qui sive negligentiæ sive ignorantiæ debentur,
notandi sunt illi quidem, sed a contextu non removendi.
Hoc in genere laudandum est quod Rosius p. 273, 8
edidit: Ceras Chalcedonius, quamvis Athenæus, quem
Vitruvius interpretatur, Καρχηδόνιον, 1. e. Carthaginiensem eum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0062.html