Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
δά J. L. Ussing:
voc. «compactiles» delendum erat. 120, 11: «ita tribus...
habent» ex 13 sq. 138, 9 «consiliis» ex 8. 144, 2 «viridia»
ex 3. 216, 10 «adcertum» ex 11. 235, 21: «aequinoctialis
radius ...circinationem» ex 15 sqq. repetita.
His non nulla addi possunt. 28,26: «circino decussatim
describatur, ubi erit D, deinde per decussationem, ubi est D,
et centrum perducatur linea». Verba «ubi erit D» delenda
sunt ut ex proximis prærepta.
67, 17 sqq. Rosius ed.: «non minus etiam quod pes ho-
minis altitudinis sextam habet partem, ita etiam ex eo quod
perficitur pedum numero corporis sexis altitudinis terminatio,
eum (i. 6. senarium numerum). perfectum constituerunt.»
Verum «sexis» nihil est, nec defenditur eo quod attulit Ros.
68, 12 «decussis sexis.» Neé in codd. quidem extat; nam G
«sexies», quod sensum loci tangit, sed grammatice cum
ceteris iungi non potest, H et E <«seies», unde effici videtur,
archetypi scripturam legi non potuisse, atque adeo lituram
ibi fuisse vocabulo aliquo male lecto. Proxima vox
<altitudinis» ex antecedenti versu male repetita videtur. His deletis
sana oritur scriptura: «ex eo, quod perficitur pedum numero
corporis terminatio».
100, 15 sqq. «in (mutulorum) frontibus antepagmenta
figantur supraque id tympanum fastigii structura seu de
materia conlocetur, supraque eum fastigium columen cantherii
templa etc.» Sic codd. corrupte. Suspicionem movet
«supraque» repetitum. Ros. priore loco «supraque ea» (pro «id»)
edidit; requirebatur «eos»; sed pronomen delendum est.
Altero loco Ros. «supraque id fastigium columen», quod
pravum est, quia columen infra, non supra fastigium est.
Immo <supraque eum» v. 17 male repetitum est ex 15
«Ssupraque tym.» Scribendum: «supraque (sine obiecto)
tympanum fastigii structura seu de materia, conlocetur.
Fastigium, columen, templa etc.»
101, 16 sqq. «Item generibus aliis constituuntur aedes
. uti est Castoris in Circo Flaminio et inter duos lucos
Vejovis, item argutius Nemori Dianæ columnis adiectis dextra
ac sinistra ad umeros pronai. Hoc autem genere primo facta
est uti est Castoris in Circo, Athenis in arce et in Attica
Sunio Palladis Minervæ». Edd. v. 20 s. pro «facta est»
AA
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0066.html