Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De arte critica in Vitruvii libris adhibenda. 53
scapis (hæc vox necessario addenda est) deinde columnarum
non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut
quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus
membris respondeat symmetria epistyliorum. Epistyliorum ratio
sic est habenda». Rosius «Symmetria epistyliorum» pro
rubrica habet. Immo sola vox bis scripta «epistyliorum»
delenda est; «quae adiectio i. s. facta fuerit, i. s. m. respondeat
symmetria» oratio est leviter anacoluthos (quasi «si quae
adiectio») ut alia apud Vitruvium, v. 20, 6: «quibus (locis)
insidentes sunt paludes, ...stando putescunt»; 21, 17: «in
quibus anguli procurrunt, difficiliter defenditur»; 144, 20:
«quaecunque (cubicula) ad meridiem spectant, a tineis et umore
libri vitiantur». — Pag. 117, 22: «gradus spectaculorum,
ubi subsellia componantur, gradus ne minus alti sint
palmipede.» Ros. suspicatur «gradus spectaculorum» rubricam esse;
immo sola vox gradus delenda est, utpote ex initio proximi
versus male prærepta, qua de re iam videbimus. Sed ante
quam hunc locum relinquimus, alius Rosii error corrigendus
est; nam quum in cdd. sit «palmo pede», omissis extremis
edidit «palmo», quasi subsellia quattuor digitos alta ferri
possint; immo sedecim voluit Vitruvius, «palmo pede» enim in
his codd. constanter pro «palmipede» scribitur.
Aliud vero additamentorum genus in Vitruvii codicibus
satis frequenter occurrit, illud dico quod in Aristotelis de
arte poetica libro sæpius deprehendi olim ostendi (in
Opuseculis ad Madvigium 1876 p. 224 sqq., quam dissertationem
nuper Gomperzius Wiener Sitzungsberichte XXXIX p. 19
honorifice commemoravit), ut scriba in versus initio aberrante
oculo ea præriperet, quæ non proximo, sed tertio aut quarto
aut alio versu scripta erant, errore autem animadverso ad
rectum ordinem rediret, quo factum est ut eadem verba
bis ponerentur, prius pravo, deinde suo loco, interdum etiam
priore loco recte, posteriore perperam. Neque hoc Vitruvii
editores fugit. Verba ista ratione male repetita Rosiana editio
his locis exterminavit. Pag. 69 v. 2 «quemadmodum ...
exemplar» ex v. 9 s. prærepta. 70, 19: «patentibus rare» ex
15 repetita. 74, 12: «septem ...columnae» ex 14. 90,27:
«distributio» ex 28. 93, 17: «babens ...perpendiculum» ex
92, 20 sqq. 100,8: «ponantur ut» ex 6, sed etiam antecedens
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0065.html