Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
56 7. L. Ussing:
partes semis». 117, 2, scribendum: «zin descriptione
duodecim signorum caelestium astrologi . ..ratiocinantur». Ros.
male Lorentzenium secutus «astrologia» ed. 191, 6 Ros. ed.:
«per septentrionales pervenit»; «sc. campos» addit, quod
audiri non potest. Codd. «septentrionalem» habent; apparet
excidisse regionem.
Ex altera parte non desunt loci, ubi codicum scripturam
editores iniuria reliquisse videantur. Eiusmodi locus est 41, 1:
«Fluviatica (arena) propter macritatem uti signinum liaculorum
_ subactionibus in tectorio recipit soliditatem». Ex Faventini
epitoma 295, 14: «fluviaticæ propter macritatem signino operi
incongruentes sunt, sed iaculorum subactionibns in tectorio
opere recipiunt soliditatem» Lorentzen intellexit scribendum
esse: «propter macritatem inutilis signino». Sed quum nec
«<liaculorum» nec «iaculorum» intelligeretur, edd. Salmasium
secuti «vel baculorum» scripserunt, ubi et «vel» pravum est,
nec «baculi» magis quam «iaculi» in eiusmodi opere usus
est, et quod Helbig (Wandgemälde Campaniens p. CXXXV)
Aenariæ se vidisse testatur, rutrum est, non baculus. Immo
codicum scriptura /iaculorum relinquenda est et hoc loco et
168, 7: «liaculorum subactionibus». Schneider contulit
Tertullian. de Idolatria 8: «Scit albarius et tectoria inducere et
cisternam liare et cymatia distendere etc.» Glossema
antiquum: <liaculum, λιάντηο. Theophrast. de Lapidibus 55:
(κύανος) βέλτιστος ὃ Αἰγύπτιος εἷς τὰ ἄκρατα λειώματα. Non
fuit igitur cur ab hoc vocabulo abhorrerent editores, qui alibi
nomina prorsus ignota reliquerunt, ut «replum» 98, 19 et
271, 11, «appagineculi» 173, 4.
Aliis etiam locis codicum scripturas servatas vellem,
velut 22, 2: «ut ne longius sit alia ab alia sagittae missionis.»
Edd. «missione»; sed genetivo comparationis utitur Vitruvius,
cf. 105, 23: «superiora inferiorum fieri contractiora». — 32, 3:
«delectatus Alexander ratione formæ», ubi Ros. «narratione»
ed.; sed ilud prorsus Vitruvianum est, v. 33, 5 «materiæ
rationibus» et alia multa; narrare et narratio Vitruvio ignota
sunt. Nobiscum facit Praun, Bemerkungen zur Syntax des
Vitruv. p. 98. — 48, 27 sq. «ex reliqua summa parte», 1. e.,
ex reliqua summae parte, ut Schn. iubente etiam sententia;
Ros. male: «ea reliqua summa pacta». — 86, 23: «quibus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0068.html