Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De arte critica in Vitruvii libris adhibenda. 57
ea virgo viva poculis delectabatur». Vitruvium pocula vascula
dixisse, quibus puella ludicris usa erat, nec affirmare nec
negare audeo; sed quod Rosius substituit «proclivius», Latine
sic dici potuisse demonstrare debuit. — 122, 3: «Athenis
porticus Eumenici (i. e. Eumenia, non Eumeniae) Patrisque
Liberi fanum». Ros. cum Marinio addidit «ad theatrum» sine
ulla causa. — 128, 1—5: «porticus tres, una ex peristylio
exeuntibus, duae dextra atque sinistra stadiatae, ex quibus
una quae spectaverit ad septentrionem, perficiatur duplex
amplissima latitudine, altera simplex ita facta, uti in partibus
quae fuerint circa parietes et quæ erit ad columnas, margines
habeant uti semitas». Hic quoniam «quae erit» legitur,
apparet etiam scribendum esse «quæ fuerit», significantur enim
altera pars circa parietes, altera ad columnas. «habeant» verum
esset, si scriberetur «ex partibus», sed si retinetur «in»,
subiectum est «altera», ut necesse sit /abeat scribatur; his
duobus mutatis omnia sana erunt. HRosius «habeant» et
«fuerint» retinuit, sed pro «erit» «erunt» scribit, et præterea
«alterae simplices ita factae», nec tamen tam multis mutatis
aliud efficit, quam ut statuere cogamur, palæstræ peristylium
stadiatum esse, quod nec dixit Vitruvius, nec veri simile est.
— 169, 10 «itaque» iniuria in «itemque» mutatum est. —
189, 11 «oriuntur» verum est; Ros. male «oriundos». —
194, 9 «ea denique aqua» sanum est; Ros. «ea de aqua».
Eadem vox denique iniuria eliminatur 129, 22: «denique
compleatur structura» et 284, 16: «denique totam machinam
. . . dissipaverant». Rosius utroque loco «doneque» scripsit pro
«donec» Lachmannum secutus (Lucret. V, 708), iniuria; nam
quia in codd. 79, 9 «denique» et 222, 6 «denique cum»
scribitur pro «donec» aut «donicum» (Lucretiana forma
«doneque» apud Vitruvium parum probabilis est), inde non
sequitur ubique eodem modo erratum 6556. — 195, 5: «infinita
dulcedine»; sic loqui solet Vitruvius; Ros. «intincta de» male.
Extremo loco varias afferam emendationes futuro editori
commendandas. 4, 15: «declarata»; Ros. «desacrata»;
rectius Praun |. 1. p. 99: «dedicata». — ὃ, 14: «denuo»; scrib.
«denique». — 19, 23 sq.: «mare tempestatibus aucto in
paludes redundantia motionibus concitata marique mixtionibus
non patitur bestiarum palustrium genera ibi nasci». Ros.:
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0069.html