Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
166 C. Zander: Anm. af
(głifis), ubi fortasse latet co/ifis i. e. coliphis vel colyphis
(= colyphiis, κωλῦφίοις κωληφίοις); ergo sic fere legendum:
. . . praecíisum omasum pernam callus, (Cúm) coliphis glandia
. . …. Sententiae quidem sic erit consultum optime, si id reposueris
quod significet genus carnis suillae. (De voce coliphii οἵ,
Saalfeld Tensaur. s. v.) -—— Festi epit. 324 M Naevius: Merula
sandaracino ore. Ubi quod Ribb. mutavit scripsitque per E
sanderacino miror; praesertim cum praeter unum locum codicis Farnes.
Festi p. 325 M, usitate scribatur in litteris latinis per A
sandaraca sandaracus sandaracatus sandaraceus, non per E san-
derac. — Naev. 130 sq. Lectio codicum retinenda. dum (modo)
Ribbeckius contra sententiam; dum est enim h. 1. «donec»; metrum
est anapaesticum: ... quid sí taceat Dum videat tam sciat quid
scriptum siet ’ — —. Aquillii 10 ubi primum clamarat
recte dicitur in re iterata. Licinii 12 quem Ribbeckius facit
exitum versus . .. conūbiúm data is vitiosus est. Fortasse legen-
dum in hunc modum: C m-quidém (aut Cum quidem) Mavórti
es (ipsi) in conubium data. Bpici quidem quod con bium babent
antepaenultima brevi, non, credo, metri causa longam corripiunt,
sed fuit in sermone et conūbium et con ibium eadem varietate
qua et nūbo et pro-n ba. — Caecilii Statii 60 Qui homo i. e.
qualis homo, sententia proba, libri Nonii. Ribb. autem minus
apte Equi homo i. e. ecquis homo. Senariorum iambicorum,
credo, truncae reliquiae sunt: . - — _— — qui homo ineptitúdinis
Cumulátus cultum oblítus es ὁ’ |. Caecil. 81 subito reste
reddent hebem codd.: subito res r, ἢ. Ribb.; conicio legendum
esse: ...súbitae res reddént hebem, nam quod est in codicibus id
videtur ortum ex supra scripta correctura: subito res reddent
h. — Caec. 128 Ribb. Immo vero haec ante solitus sum: res
delicat, ex lemmate Nonii 98, 7 et 277, 26 «delica» (i. e.
deliqua) «explana, indica» restituendum in h. 1. de/iqua, ut sententia
sit haec: «ego vero iam diu ista audio, ad res te transfer, eas
expedi, eas ad liquidum perducas volo». — Caec. 140 panis soli
corbulam i. e. p. solius c., quod Buecheler etiam vidit; sive
paupertas sive frugalitas deminutivo ipso corbula significatur.
panis solidi ex coniect. Ribbeckius, quod non opus est. — Caec.
183 per interrogationem Ribb., quod sine interrogatione melius:
Tu nurum non vis odiosam tibi esse, quam rarenter videas!
— Caec. 276 Charis. 201 K profecto qui si id fere significant
quod apud Plautum Žerc/e qui, pol qui, non opus est Ribbeckii
coniectura proferto qui, quod hnic loco non est aptum. — Caec.
278 Ribb. namque (mihi) malum in mundost ere, sed metro
salvo salvaque sententia versus poterit illo mi/i carere. — Tur-
pilii 128 Ætiam ámpliūs illam ápparare cóndecet Ribb. vitiose
producta brevi syllaba in medio senario, quod ne si maior quidem
fides esset librorum Plautinorum verum esse comprobaret Ribbeckius
Coroll. XXVII collato Men. 327. Neque enim huc pertinet Most.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0178.html