- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Syvende bind /
167

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Comicorum Romanorum fragm., rec. Ribbeck. 167 326 et 247. Item Titin. 45 aedidðūs improbabiliter Ribb. Ergo Turpil. 128 potius dividas verba in duos versus: ... etiam ámplius Illam ápparare cóndecet _ _— — οὗ Tit. 45 cum habeant codd. FL Nonii 95, 1 Parasitos amovi lenonem (lenones lenonest) aedibus absterrui et quae sq., fortasse legere debemus sic: Párasitos amóvi, lenonum áedibus (eum) absiérrui, Desuévi ne quo ád cenam exiret éxætra consiliúm meum (quo — exiret FL: quod — iret all.). — Turp. 205 Non. 488, 26 secundum codices sic est: ..nón est mediocris res neque vulgária Fallácia haec; senarii initium suppleri potest sic (Haec) nón est m. res; et cum mediocrís-res per enclisin coeant in unum, caesuram suam habet versus. Ribb. autem sic: Non ést mediocris rés neque (est) v. F. h.; in quo me quidem offendit scansio mediocris rés, cum et res nimis ponderis ita habeat et minus usitate dicatur mediocris, cum exspectent aures in prisco senario médiocris. — Afr. 55 etium (laetium) genus codd. Non. 87, 21: bliteum genus Onions optime: plebeium g. Ribb., minus veri simile. — Afr. 136 Non. 318, 2 meretrizæ Ribb.: meletriz libri manu scripti omnes, quod idem praebet cod. W Turp. 42 Non. 483, 26, quod credo non est abiciendum aut removendum, quia habet dissimilationem litterae R a latina voce non alienam, cui non suave esset R litteram iterari. item me/etricem libri Nonii 202, 14, cuius loci mentionen faciens Sittl ALL VI 557 confert hodiernum Italorum vocabulum melírice. Bandem ob causam factum est ut etiam menetriz (manetris) diceretur (Non. 423, 11) pro meretrice, de qua re Thielmann ALL III 539 sq. — Afr. 175 sq. miror cur Ribbeckius pro speratam, quod sit in codd. quodque sententia postulet, scripserit speratum. — Non. 111, 29 cum libris manu scriptis sic fere traditus sit locus quidam Afranii tene tu in medio nemo est magnifice volo fluctuatim (vel flutuatim) ire ad illum accipito tege tu et sustine, Ribbeckius autem cum Afr. 236 pro tene tu scripsit teneto et pro fluctuatim fluctatim, locum hune depravavit, non correxit. Ac potius legendus est hic locus sic: t — — — téne tu, in medio némost, magnificé volo Flúctuatim- (que) ire ad illum; accipite hoc tege tu et sústine. — Afran. 394 Non. 503, 21 quod in libris manuscriptis bis est fervitur, id Ribbeckius mutavit in fertur cum aliquo dictionis damno. Quodsi verba fuerunt haec cantici nil opus est mutato, licet enim sic dimetiri: Quánía hic vociferátione férvitur! | Ei miseráe mihi. Prior igitur est trochaica hexapodia catalectica, ut Plaut. Epid. 166 a; 166 b; Most. 704; 705, posterior trochaica tripodia catalectica, ut saepe Plautus. Afranium autem pariter ac Naevium et Plautum his colis minusculis pro clausulis esse usum scribit Marius Victorinus p. 79, 2—6 K. — Pomponii 19 sq. Ribb. Sí praegnáns non és ..., rhythmo pessimo; ac potius sic dimetiamur ... si práegnans nón es Pariíbis númquam, ut exitus cum initio septenarii iambici coniungatur. — Nov. 3 sq.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Jun 17 01:13:50 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r7/0179.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free