Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Mindre meddelelser,
Minutiae Lucretianae.
Scripsit K. J. Hidén.
1. Ad casus ponendi raittonem.
Lucretius ut est abundantis dicendi generis amantissimus
permultis locis verba fere idem significantia inter se coniungit,
quoniam rem fusius et luculentius describere mavult quam simpliciter
proferre, qua de re optime agit Kraetschius De abundanti dicendi
genere Lucretiano.
Fieri potest ut verba inter se arte coniuncta non eundem
regere casum soleant. Tum Lucretius quem casum(0') posteriori(v')
accommodari oportuit eum iuxta prius verbum (v) apponit (οἷ v + v*).
Ex eis quae collegi exemplis haec potissimum sunt adnotanda:
I 921 IV 2 iuvat integros accedere fontis Atque haurire, cfr.
De casuum syntaxi Lucretiana I p. 16; II 715 Quae neque
conecti quoquam potuere neque inde Vitalis motus consentire
atque imitari, cfr. ib. I p. 24; II 1159 Usque adeo parcunt
fetus augentque labore*, cfr. ib. I p. 23 sq.; VI 809 2708 igitur
tellus omnis exaestuat aestus Expiratque foras in apertum
promptiaque caeli, II 58 III 90 VI 38 Quae pueri in tenebris
pavitant finguntque futura; III 355 ipsa palam quod res dedit
ac docuit nos; II 112 Cuius ...rei simulacrum et imago Ante
oculos semper nobis versatur et instat, II 931 Huic satis illud
erit planum facere atque probare; VI 1026 quandoquidem ...
aër Omnibus est rebus circumdatus adpositusque; 1 5307 Nec
res ulla potest vera ratione probari Corpore inane suo celare
atque intus habere, cfr. ib. II p. 12.
Nonnullis autem locis qui casus nominis posterius verbum
proprie sequitur is quoque ad verbum prius positum referendus
est (v - οἱ v) e. gr. I 725 Carmina quin etiam divini pectoris
eius Vociferantur et exponunt praeclara reperta, quo de loco
conferas ib. I p. 25; V 585 Nam licei hinc mundi patefactum
totius unum Largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
τ Iaborem Brieger probante Giussano edidit.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Wed Jun 17 12:16:29 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r8/0056.html