- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Niende bind /
48

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

48 V. Knös: Anm. af Arthur Ludwich, Die Homervulgata als voralexandrinisch erwiesen. Leipzig 1898, Teubner. (0 -) 204 pag. Quum primum ante aliquot annos tum iterum ac sæpius c0-gnitum esset papyros græcas erutas esse, quibus fragmenta carminum homericorum continerentur, docti viri, qui in his carminibus perscrutandis versantur, magno gaudio affecti sunt sperantes fore, ut his antiquissimis exemplis nova et certissima fundamenta contextui homerico iacerentur. At videtur hæc spes maxima certe ex parte adhuc eos fefellisse. In libro, de quo hic loquimur, Ludwich quattuor papyros homericas nuper inventas — quæ continent versus vel partes versuum A 502—537, ed. Mahaffy, Flinders Petrie Papyri, Dublin 1891; A 788-- 9, ed. Nicole, Revue de Philologie 1894, et post eum alii; prope centum versus, plerosque valde decurtatos, ex O et ex ᾧ X Y, ed. Grenfell et Hunt, Greek Papyri, Series II, Oxford 1897 — exscripsit et cum contextu ab antiquitate tradito contulit et annotationibus aliorum additis accuratissime explanavit. Quum singulis in verbis ab eo, quem recepimus, contextu parva illa et valde mutilata fragmenta discrepant, tum haud paucos versus additicios habent. Gravissima ea mihi videntur esse quæ Ludwich de additiciis versibus dicit (»Verszuwachs aus Citaten, aus Scholien, aus einzelnen Handschriften»). Concedendum est haud quicquam ex illis papyris ad contextum homericum constituendum vel illustrandum elici posse. Sed iis papyris clarius haud dubie apparet, iuxta illam contextus homerici formam, quam docti viri Alexandrinæ ætatis in exemplis certo diligentissime scriptis servatam a maioribus acceperant, aliam fuisse fortasse haud paulum fiuctuantem formam adiectis versibus plurimis insignem, id quod iam antea ex scriptis Plutarchi Pseudo-Platonis Strabonis aliorum facile coniici poterat. : Ac tamen hæ quattuor papyri et minima pars est et levissima earum homericarum papyrorum, quas adhuc cognovimus. Kenyon, The Palaeography of Greek Papyri, Oxford 1899, p. 138 sq., indicem papyrorum homericarum XLII confecit, ad quas accedit nova papyrus, The Oxyrhynchus Papyri, Part II, ed. by Grenfell and Hunt, London 1899, cui additus est numerus CCOXXIII. Ex his papyris sunt quæ et magnum versuum numerum et scholia pauca et signa Aristarchi exhibeant. Nonnullæ contextus formam vulgatam præbent plerumque quidem mendis orthographicis plurimis depravatam, ni fallor, sine additiciis versibus, ut Brit. Mus. Pap. CXXVI, quæ tertii sæculi est et continet B 101---Δ 40 (omissis B 494—877), de qua conferatur Kenyon, Class. Texts from Papyri in The British Museum, London 1891, p. 81, et Brit. Mus. Pap. CXXXVI, quæ primi est sæculi et præbet partes

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed Jun 17 13:23:10 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r9/0060.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free