Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
110
Observatiunculæ criticæ
in
L. Annæi Seneca;
de tranquillitate animi libellum.
Scripsit H. M. Gemzøe, adiunctus Randrusiensis.
liuper in publicum emissus est liber a multis sine dubio cum
desiderio exspectatus, lo. Nic. Madvigii Adversariorum criticorum
volumen alterum. Magna huius libri pars Senecæ philosopbo
dicata est, de quo scriptore quam bene meritus sit summus
ille criticus, ego non is sum, qui doceam. Sed quamquam
minime id mihi sumo, ut criticam factitem, tamen licebit
for-tasse ad unum huius scriptoris libellum pauca et minuta addere.
Quum enim initio anni 1872 Senecæ de tranquillitate animi
libellum Ilaasii exemplari utens satis studiose perlegerem, locos
aliquot notavi, in quibus ea scriptura, quæ apud Haasium erat,
parum mihi placebat. Ex his locis nonnullos codicum ope aut
aliorum coniecturis sanare conatus sum, paucos ipse coniectura
tentavi, et contigit mihi, ut in nonnullis idem, quod præceptor
meus clarissimus, aut ab aliis inventum probarem aut ipse
coniicerem. Hi loci sunt: 2,2 (quæ iam) 4,1 (nec ego)
4, 7 (prodest) 5,1 (sat, Madv. satis) 9, 3 (servire) 10, 6
(hu-manitate; secundos) 11,2 (dicet) 11,6 (sciet) 12,4
(ne-scire) 13,3 (aliquid) 14,1 (mutationem)1) 15,4
(concep-tum. Sed satius) 16,1 (sequitur) 17,3 (sunt). 2,6
videram, constantiæ vocabulum e codicibus revocandum esse,
sed quum constantiæ vitium non intelligerem, cum Lipsio
putaram, scribendum esse: constantia in vita-inertia.
3, 4 Scaligeri scripturam (quam gratuitum bonum) proba-
’) Sen. Glem. 2, 6, 4: misericordia vitium est animorum nimis
miseria paventium, nescio an defcndatur talibus locis, qualis est
Ovid. Met. 2,31: rerum novitate paventem sol oculis iuvenem,
qu il) us adspicit omnia, vidit, itautsit: propler (aliorum) miseriam.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>