- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Förste bind /
111

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Observv. er. in L. Annæum Senecam.

111

veram, quam expolivit Madvigius. 11,6 Lipsio assensus eram
vivus scribenti. 11,7 videram, nox non apte subiectum poni
verbi, quod est interscidit, et in copuatas latere rarum
vocabulum; sed quod esset, non repererara. Sed præter hos
locos in aliis quoque, quos Madvigius non attigit, facere non
possum, quin de scriptura Haasii dubitem, de quibus hic
bre-viter disputabo.

1,1. Inquirenti mihi in me quædam vitia
appare-bant retecta, in aperto posita, quæ manu prenderem,
quædam obscuriora et in recessu etc. Nescio an verum
non sit retecta. A quidem a secunda manu håbet reteta,
sed e primæ manus scriptura exstat SE, quod initium esse
videtur nominis Seneca. Retecta Gronovio coniectura lMureti
positum esse videtur. Appellat Ille quidem auctoritatem codicis
cuiusdam Siculi; sed Gronovius animadvertisse sibi videtur,
«Muretum hane rationem passim in Seneca secutum esse, ut et
libro ascriberet, quod coniecturæ, una atque altera vetustæ
scripturæ litera adiutæ, deberet», ita ut codex Ule Siculus idem
habuisse videri posset, quod Palatinus quartus: senecta, quod
ex Seneca depravatum esse apparet. Equidem non nego, in
Gronovii sentenliam me inclinare Senecæ nomen hoc loco
restituentis. Accedit enim alia res, quæ cum tota huius libelli
formå cohæret. Constat, Senecam hunc librum ad Annæum
Serenum scripsisse, amicum et sine dubio propinquum, quem
etiam in libris de constantia sapientis et de otio
allo-cutus est. Sed id proprii håbet huius libelli formå, ut primo
capite Serenum induxerit Seneca ad se scribentem et remedia
adversus animi perturbationes petentem. Sed hæc res,
quam-quam eidem Gronovio prorsus assentior contra Lipsium
dispu-tanti, tamen pluribus verbis demonstranda videtur. Primum ex
argumentatione Gronovii hæc ponam: «Verum est, libellum hunc
Annæo Sereno dicatum esse: sed hoc non impedit, quominus
in primo capite persona loquentis Sereni introducatiir*. —
• Quid clarius, lecto primo et secundo capite, quam priori de
se loquentem semper (extra unum locum [g 13], in quo tamen

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:58:16 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr1/0125.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free