Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
120
H M. Gemzøe:
prosa oratione unum mihi notum est exemplum infimæ ætatis,
Ulpian. PaDd. XXIX, 5, 3, 6 (vincula). Quod attinet ad cognatæ
signiQcationis verba excedendi, egrediendi, eæeundi, apud Livium
Madvigius ablativum solum verum iudicat; cf’r. editio Livii I, 1,
præf. p. XXI (ad III, 58, 10), II, 1, præf. p. XIX (ad XXIII, 1, 3).
Senecæ hos modo locos annotavi, in quibus et ipsis ablativus
restituitur deleta litera M, Epist. 92,34 (ho min em) de clem.
1,8,1 (quam) Epist. 104, 6 (gravilatem) Quæst. nat. 4, 2, 4
(Æthiopiam). Ablativus reperitur Quæst. nat. 3,2-7,8 (alveo)
1,3,12 (conchylio) Epist. 73, 4 (inviis). Sed vereor, ne ad
hane rem non satis in legendo attenderim. Aliter håbet evadere
cum accusativo positum, ad Marc. 22,2 (morbos: undslippe)
Epist. 22,9 (occupationes: undgå) de vit. beat. 19,3
(tem-pestates humanas = superare). Itaque sine dubio
scriben-dum: nec rump ere, ita ut id signiflcetur, laqueum neque
arte solvi neque vi rumpi posse.
10,3. Aliorum aurea catena est, aliorum laxa,
aliorum arta et sordida. Aliorum altero loco positum
concinnitatem orationis frangere videtur, quum tertium locum
oblineant duo adiectiva, quæ per chiasmum respondent iis, quæ
apud Haasium in suo quodque membro orationis posita sunt;
aurea et laxa contrarii nihil habent. Videtur Seneca orationem
bipartitam faciens scripsisse: et laxa. Post est excidisse
videtur et, tum additum aliorum.
13,3. Non illum casibus hominum excerpimus,
sed erroribus. Sic A et ceteri meliores. Cur Haasius
Eras-mum sequens R delerit, non intelligo;. neque enim præsens
tempus quicquam offensionis habere videtur. Excerpere cum
dativo posuit Seneca Epist. 5, 2 ei sine dubio sæpius.
14,5. Contumeliosus esse voluit? Offendit omissio
parliculæ interrogativæ; simpliciter enim hic interrogatur, nulla
significata dubitatione aut admiratione. Itaque nescio an
scri-bendum sit contumeliosusne.
15,3. Ille et spei bonæ aliquid relinquit. Et hic
locum habere non videtur; neque enim aliud relinquit is, qui
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>