Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Observv. er. in L. Annæiim Senecam.
119
9,6. Bo min i armaria citro atque ebore captanti.
Niillum prorsus mihi notum est exemplum ablativi materiæ, qui
dicitur (Madv. Gram. Lal. g 272, ann. 2** ed. 3 Germ.), in prosa
oratione positi, præsertim non addito adiectivo. Itaque puto,
necessario scribendum esse e citro. Facillime E excidere
potuit ante C; cfr. 4,1 (ne ego) 10,1 (nec erumpere).
10, 1. At ad aliquod genus vitæ difficile incidisti.
Hæc codicis A scriptura vix defenditur loco, qui est Cic. ad
fam.. 5, 8, 3: ti bi persuadeas velim, non me repentina
aliqua voluntate aut fortuito ad tuam amplitudinem
meis officiis amplecten dam incidisse; nam id differt,
quod apud Ciceronem additur gerundivum1). Apparet, ad per
dittographiam facile irrepere potuisse post at. Sed ne
accusa-tivus quidem ferri posse videtur; nam Senecam dixisse genus vitæ
incidere pro eo, quod est in genus vitæ incidere, id concludi non
potest ex eo, quod invadere cum accusativo posuit, ita ut esset
potiri (de benef. 5, 16, i. 6, 3, 2. Quæst. nat. 2, 5, 2. Epist.
74,9. 119, 12), aut quod Latine dicitur irrumpere urbem, similia
(Madv. Gram. Lat. g 224, b, ann. 2). Itaque Erasmo asseutior,
in casu aliquo ante aliquod excidisse, statuenti9).
Ibid. Quem nec solvere posses nec erumpere.
Scribendum videtur cum Erasmo possis; neque enim id
dicitur, hominem tum, quura laqueus ei impingeretur, eum solvere
non potuisse, sed hoc præcipit Seneca, si quis laqueum
impac-tum solvere non possit, ei cogitandum esse etc, ita ut hoc
verbum ad primariæ sententiæ tempus accommodandum
videa-tur. — Num dixerit Seneca erumpere laqueum, valde dubito;
dixerunt poetæ (Verg. Æneid. i, 580. Val. Flacc. 5, 166), sed e
’) Vergilius quidem Æneid. 12, 926 scripsit: incidit ictus ingens ad
terrain duplicato poplite Turnus; sed hoc quoque loco paullo
aliter quam iiostro dici videtur incidere ad.
2) Dubitationem tamen mihi movet locus, in quem postea iricidi, Ncp. Att.
10,4: ae ne quod periculum incideret, quod noctu fiebat,
præsidium ei misit. An periculum pro subiecto accipiendum est?
Madviglus enim I. c. hane incidendi verbi strueturam poetis solis
ascribit.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>