- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Förste bind /
124

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

124 H. M. Gemzee:

quod de urbium incolis, dico: tam Ardea capta quam
Roma est o: non magis Ardea quam Roma. Ib. 98,16 de
sene, qui pienus ipse vitæ aliorum causa vivit, quum alius
labores vitæ voluntaria morte flnisset, hoc scribit: hic tam
turpe putat mortern fugere quam ad mortern
confu-gere. Ib. 117,23, ubi disputat Seneca, nihil hominem mori
prohibere, quum velit, sed quamlibet naturæ partern, aquam,
terrain, spiritum, eligere licere, quæ mortern præbeat, hoc addit:
omnia i s ta tam causæ vivendi sunt quam viæ mortis;
sunt elementa, quæ dicuntur.

2. Ad tam-quam proxime accedit æque-quam: de benef.
ti, 43, 2, ubi id disputat Seneca, non opus esse, eos, qui
beneficium acceperint, continuo gratiam referre, ita scribit: æque
delinquit, qui ad referendam gratiam sno tempore
cessat, quam qui alieno properat; apparet signiflcari,
properantem non minus peccare quam cessantem. Ep. 82, 16
Seneca, mortern contemnendam esse, docens postquam dixit,
ea, quæ de iaferis narrentur, fabulosa esse, ita pergit: subit
alius metus; æque enim ti ment, ne apudinferos sint,
quam, ne nusquam o: non magis timent. — Eodem modo
posuit tantum-quantum de benef. 7,19,6: tantum a
placi-dissimis absunt quantum averis feris; dicit enim, bestias
illas inter homines educatas non minus a \eris feris quam a
placidissimis abesse.

3. Venio ad particulas illas, in quibus maximam
admira-tionem håbet hic usus, quum fere in contrariam significalionem
transierint eius, qua vulgo ponuntur, aut certe vice fungantur
particularum, quæ sunt et-et. IJuius loquendi formæ præter
locum illum, e quo in hac quæstione profectus sum, hæc
exempla annotavi: Quæst.-nat. 2,11,2 Seneca de aere
dispu-tans dicit, mutationis et inconstanliæ eius causas præbere ei
terram et sidera, ex quibus solis et lunæ maxima sint momenta;
deinde ita pergit: sed et ceteræ quoque1) stellæ non

i Kt (post set) deleDdum censeiem, nisi videretur Seneca semel atqu’e
iterum et-quoque posuisse pro solo quoque, sicut Ep. 88,24: quemad-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:58:16 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr1/0138.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free