Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Observv. er. in L. Annæum Senecam.
125
minus terrena quam incumbentem terris spiritum
afficiunt o: non minus spiritum quam terrena. Quum in
altero orationis membro (et-mo vent) terrarum iniuriæ
comme-morentur, in mentem venire poterat, hoc loco Senecam illas
particulas usitato sensu posuisse et hoc dicere voluisse: ceteræ
quoque stellæ aera afficiunt et eæ quidem non minus
etc. Sed huic enarrationi id obstal, quod tum diceret Seneca,
ceteras Stellas plus quam solem et lunam in terram momenti
habere, quod dici non potest. Ib. 3, 29, 3 hoc disputat Seneca,
sicut in semine omnis futuri hominis ratio comprehensa sit et
legem barbæ canorumque nondum natus infans habeat, ita
ori-ginern mundi non modo ipsnm solem et ceteras mundi partes
continuisse, verum etiam ea, quibus mutarentur terrena; sed in
hac re signilicanda his verbis utitur: o ri go mundi non
minus solem et lunam quam, quibus mutarentur
terrena, continuit. Ep. 90,40 de illius aureæ ætatis
homi-nibus hoc dicit: quicquid natura protulerat, id non
minus invenisse quam inventum monstrare alteri
voluptas erat; nunc homilies magis gaudent invenire quam
inventum cum aliis communicare. Ib. 101, 3 postquam dixit,
Senecionem, equitem Romanum, qui ex tenui principio se ipse
promovisset, et quærendi et custodiendi scientia magnas divitias
collegisse, mortern eius ita narrat: hic homo, non minus
patrimonii quam corporis diligens, genere valetudinis
præcipiti arreptus decessit o: quamquam corporis et
valetudinis diligentissimus erat, in morbum tamen incidit. Ib.
102,30: cogita, quantum nobis exempla bona prosint:
scies, magnorum virorum non minus præsentiam esse
utilem quam memoriam; memoria enim exemplum præbet.
modum est aliqua pars philosophiæ naturalis, est aliqua
moralis, sic et hæc quoque liberalium artium turba locum
sibi in philosopbia vindieat. Ib. 117, S: si lippitudo malum
est, et lippire quoque malum est.
Ser. mense lulio 1873.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>