Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De codicc Cæsariano Parisiensi.
315
rias; omnia vel manifestissima codicis A menda Ddeliter
trans-scripsit, novisque, quod in tanta ignorantia mirum non est,
sæ-pius auxit. Raro verba omisit et tum fere spatio relicto, ut
appareat non negligenlia id factum esse, sed quia quod
scrip-tum in A esset legere non posset. Ut I. 12. 2., ubi pro
rati-bus ae lintribus A håbet latib; ae lintib; R spatio relicto hæc
omisit. Similiter I. 31. I., ubi in A est secro in occulto, R
illud secro omisit, spatium sufficiens reliquit; VII. 36. 6. pro
non nimis A håbet non . . . is, eraso nim, supra scripto
mi-nim; R nec nimis nec minimis håbet, sed spatio relicto
ali-quid deesse significavit; VIII. 7. 2. post verba functi renuntiant
quinque ultimi paginæ versus vacui relicti sunt, insequens
pagina a verbis locum castris incipit. Videtur desperasse
libra-rius se nomina illa populorum rede scribere posse. Raro
ver-sum inlegrurn omisit, ut VIII. 38. 3., ubi verba animadvertebat
quo celerius civitatem timore, oculo ab antecedente timere
ober-rante, omissa sunt.
Quum igitur R ex A ipso manifesto descriptus sit, apparet
eum in iis locis, ubi A etiamnunc integrum habemus, nullius
esse momenli. At in A nunc desunt duo folia, quæ tum, quum
R descriptus est, revulsa illa quidem et pravo ordine posita,
sed nondum perdita erant. Erat tum ultimus quaternio codicis
A revulsus et duo interiora folia prave posita ita, ut secundo
antecederet tertium. In A nunc desunt antiqua illa folia I, IV,
remanent II, III, ordine collocata. In folio I continebanlur ea,
quæ interposita sunt inter VIII. 39. 3. ad resistendum et 43. 3.
ita noslri; in IV folio erant ea, quæ inter 52. 1. celeritate
et 55 extr. belligerandi interjecta sunt. In R nihil deest, sed
ordo illa permutatione foliorum perturbatus ita est, ut a verbis
ita noslri (VIII. 43. 3) continuo Iranssiliatur ad sæpius equites (48.
2); inde omnia recte procedunt usque ad 52. 1. percucurrisset;
jam sequuntur, quæ in folio II erant fine proelii facto (43. 3)
ad 52. 1. celeritate, unde reliqua ad finem libri recte se habent.
Ex R igitur si nullam aliam, eam certe utilitatem capere pos-
21*
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>