Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
orum agris, quum nihil uegotii peripolis ibi relinqueretur,
major eorum numerus erat, quam qui in urbe et in portibus
satis occuparetur. Ad castella vero finibus imposita tuenda
non mittebantur, nam ibi Atbenienses ipsi in præsidio erant
(Thuc. VIII, 60, 1 de Oropo: Χ&ψαϊων έμφρουρούν των) et
quidem hoplitæ (Thuc. II, 13, 5: δπλίτας δέ τρισχιΐίονς xal
μνρίονς ehai ccv&v τών έν τοϊς φρονρίοις xal τών παρ’ ϊπαλξιν
έξαχισχιλίων καί μνρίων–-) ; et illos præsidiarios (φρουρούς)
e firmissima juventute sumptos esse, e loca Platonis supra
allato (legg. 760 C) colligere licet.
Hæc sunt quæ belli Pelop. temporibus et de genere
hominum et de munere eorum constant. Jam de sæculo
quarto videamus, et primum quidem de munere, utrum idem
an aliud fuerit.
Reperimus peripolos aut per agros custodiæ causa
vagantes (περιπολονσι τψ χώραν, Aesch. et Aristot.) aut certis
quibusdam locis in statione collocatos (ut Terentius,
Menan-drum secutus, in Eunucho dicit: Miror qui ex Piræo abierit,
nam ibi custos publice est nunc, II, 2, 59); et de his
sta-tionibus sine dubio explicanda sunt Aristotelis illa verba,
supra allata, διατρίβονσι έν τοϊς φυλαχτηρίοις (de castellis cogitare,
ut Boeckhius vult, ipsum verbum φυλαχτήριον vetat, nam
castellum græce est ταϊχος vel φρούριov). Efficitur igitur,
pror-sus idem1) fuisse munus peripolorum sæculo quarto atque
antea.
Sed munere ipso nihil mutato, in hominibus magna
mutatio facta erat, quoniam tum, ut initio vidimus,
Atheni-ensium adolescentibus ea cura mandata erat, et quidem
„publice“ (Terent.), lege igitur, quod idem e testimoniis
Aeschinis et Aristotelis, quamquam minus certe, colligi potest.
Cujus mutationis quæ fuerit causa, non difficile est conjectari;
nam quum florentissima republica custodia illa pacis ad
homines peregrinos mercede conductos (ascitis fortasse aliquot
*) Quod initio Boeckhio dedi, cum dicerem, munus peripolorum recte
ab eo descriptum esse videri, id nunc ei retrahendum est; neque
enim in Castellis peripoli militabant, neque omnino militaris eorum
opera erat; nihil aliud iis mandatum erat quam custodia pacis.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>