- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Tiende bind /
214

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

iis esse existimat, ut VIII. 92, 5 dicit, postquam a paucis
hoplitis initium potentiæ quadriugentorum impugnandæ
fac-tum esset, peripolos Munychiæ in statione collocatos ei
conatui fa visse; quod autem maximi momenti esset
multitudinem hoplitarain idem studuisse (συνεπελάβοντο δέ
αίτοΐς καί άλλοι και "Ερμων τις τών περιπόλων τών Μουνυχίασι
τεταγμένων αρχών το δέ μ έγ ιστόν, τών οπλιτών το στίφος ταντα
έβοΰλετο, ubi id quoque animadvertere licet, quam negligenter
præfectum eorum (Έρμων τις) commemoret; de præfecto
Atbeniensium adolescentium vix sic locutus esset, quoniam
de stratego vel de trierarcho nunquam vocabulo τις utitur).

— Nec abhorret, quod ex Aristoph. Av. 1172 sqq. elici
posse videtur. Ibi cum Quidam deorum (Iris) a coelo
delap-fus in oppidum illud avium irrupisset:

ουχουν δΐ,τα, inquit, περιπόλους έχρΐ,ν,
πέμιμαι κατ’ αντΰν εν&ϋς; Ι-Ιλ/’ έπέμ’ψαμεν
τρισμνρίονς ίέρακας ίπποτοξύτας,

unde videmus, animos auditori.m aperipolis facili transitu ad
liippotoxotas trausferri potuisse; jam quoniam hi barbari
erant, nimio spatio peripoli ab iis distarent, si civium, etiam
nobilissorum et opulentissimorum, liberi inter eos essent.

His omnibus rebus perpensis videor mihi recte statuere,
peripolos quinto sæculo certe maxima ex parte fuisse
homines peregrinos, mercede conductos; fieri autem potuisse,
ut ex infitna plebe cives nonnulli egentissimi iis admixti
essent, non præfracte nego.

Quod munus iis attributum fuerit, fere e locis allatis
perspicuum est. Custodes erant pacis publicæ, qui homines
turbulentos et maleficos corriperent (Aristoph. av.); eam ob
rem partim per agros vagabantur, ut e nomine concludere
licet, partim certis quibusdam locis certi numeri singulis
præfectis subjecti in statione erant (nam quoniam
comme-morantur apud Thuc. ol Μονννχίασι τεταγμένοι περίπολοι, apparet
etiam alibi alios in statione fuisse; in foro quoque statio
fnisse videtur, quoniam domus præfecti ibi erat [εϊ? to?
περιπολάρχου VIII, 92, 2]). Interdum etiam extra fines ad
bellum educebantur, ut ad Megara, quod fortasse ea causa
factum est, quia, desertis propter incursiones Peleponnesi-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 20:00:03 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr10/0226.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free