- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Andet bind /
188

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

consulis de Ovidio optime meriti. Quinta decima habel
contirma-tior.em Ovidii in Pompeium stiulii atque observantiæ; posl
Augusti mortern hane epistolam scriptam esse, ipsum carminis
iui-tium docere videtur:

Si quis adhuc usquam nostri non immemor exstat,
Quidve relegatns Naso, requirit, agam,

Cces aribus vitam, Sexto debere salutem
Me sciat.

Nam Cæsares sine dubio significantur Augustus et Tiberius. —
Sext. Pompeius amicus etiam fuit Valerii Maximi, qui eum in
Asiam comitatus est5) et summis eum laudibus celebrat6).
Cog-natum Augusti eum fuisse,. testatur Dio Cass. LV1, 29, 5: ixiivoi
it yciq (consules anni 14 p. Chr. n.) avyytvth; nrj iov
Avyov-atov öfitg rtQX°v, quod si verum est, filius quoque cognatione
cum Caligula coniunctus fuit.

Borghesi tamen, vir doctissimus, in ephemeridibus Italicis,
quæ inscribuntur: Annali dell’ instituto di corrispondenza
archeo-logica, vol. XX, Roma 1848, p. 219—273, inserta commentatione:
Frammento dei fasti di Lucera, eam opinionem proposui! (p. 252),
ipsius Sex. Pompeii mortem a Seneca solo nostro loco
me-moriæ proditam esse. Sed fugit eum, quod iam Lipsius monuit,
hunc Sex. Pompeium Tiberio imperante mortuum esse, quippe
qui tanquam mortu us a Valerio Maximo commemoretur IV, 7,
ext. 2: itaque pavi invidiam quorundam optimi amici
iac-tura, videlicet quia fruetum torseram, non quidem meo merito,
gratiam meam, quantacunque fuit, cum iis, qui ea uti voluerunt,
partitics’1). Verisimile etiam est, Dionem et Suetonium hane
rem silentio non prætermissuros fuisse, si hominem et
consula-rem et grandem natu, 0\idii carminibus celebratum, a Tacito et

5) Val. Max. II, 6, 8: guo tempore, Asiam cum Sex. Pompeio petens, lulidem
oppidum intravi.

•) Ibid. IV, 7, ext. 2.

7) Val. Maximum T i b e ri o imperante scripsisse, ex pluribus eius locis satis
apparet (cfr. index nominum et rerum in Halmii editione p. 551 s. v.
Tiber’us).

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:58:26 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr2/0204.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free