Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
ipsis laudalum, tam singulari ralione vita privasset Caligula;
fa-cilius hoc fleri potuit in iuvene nnllis honoribus gestis noto
ho-minibus. Quod Ovidius in quattuor illis epistolis liberos Sexti
non commemorat (Borgh. p. 247), inde pro certo colligi non
potest, liberos eum non habuisse. Neque minus in filium quam
in patrem omnia nostro loco convenire, verisimile est. Apparet
enim, a Seneca significatum fuisse hominem et liberis carentem
et divitem; neque enim alia ratione Caligula heres eius fleri aut
tam facile potuit aut voluit. Orbum Sex. Pompeii filium fuisse,
ex eodem verisimile fit, ex quo patrem fuisse colligunt, quod
nulla prorsus post hoc tempus mentio est npud scriptores
anti-quos huius familiæ. Summas eum divitias et inprimis maxima
prædia rustica possedisse s), quod signiflcat Seneca, inde
verisimile fit, quod de patre hoc tradidit Ovidius ex Pont. IV, 15, 13—20 :
Inter opes et me, rem parvam, pone paternas,
Pars ego sim census quantulacunque tui.
Quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo,
Quam dovms Augusto continuata foro,
Quam. tua, rus oculis domini, Campania, gratum,
Quaeque relicta tibi, tiexte, v el empta tenes:
Tam tuiis en ego sum, cvius te munere tristi
Non potes in Ponto dicere habere nihil9).
Quod atlinet ad stirpem et originem horum Pompeiortim et
cognationem illam, qua cum Augusto coniunctos eos fuisse,
auctor est Dio, satis mihi Drumannus et Borghesi (Borgh. p. 242
sqq.) docuisse videntur, ortos eos esse ab illo Sex. Pompeio,
8) Sextum domum habuisse foro Augusti adiacentem, ostendit Ovidius ex
Pont. IV, 5, 9-10:
Protinus inde domus vobis Pompeia petatur.
Non est Augusto iunctior ulla foro.
15, 16 (supra positum). Ex hae re num quid ad scripturam Senecæ
loci conQrmandara arcessi possit, nescio.
9) Miror, borghesi Ip. 247) opeä illas patri Sexti, non ipsi ascribere, quum
Ovidius diserte dicat, se non minus quam prædia illa ipsius Sex.
Pompeii esse, a patre ei relictum; opes paternas non essepatris, sed quas
a patre hereditate accepisset, apparet (cfr. v. 18: bona, relicta)
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>