- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Tredje bind /
134

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

lateat. Atque considerantibus nobis de quattuor animantibus
hoc in epigrammate agi haud ineptum videtur suspicari
q u or ed nihil aliud esse nisi quarta tribns litteris perperam
intellectis. Id vero, quod restat, imite unde traxerit
ori-ginem, perdifficile dictu est, nisi quod, si quarta recte
in-dagavimus, aliquid victimae vel cadaveris vel caedis ad
sen-tentiam simile a poeta positum fuisse certurn est. Metrum
autem vix quicquam tale hoc loco patitur praeter ruin a,
quod etiam calami tractuum numero et conformatione
com-mendatur: sex enim constat lineolis et una littera rotundiore,
ut illud imite. Quae si recte disputata sunt, totum
epigramma sic constituendum est:

Dente perit Lycabas, serpens pede virque veneno,
Fulmineus calamo — quarta ruina — lupus.

Scribebam Mosquae mense Quintili MDCCCLXXVI.

II.

1’orci Lieini epigrammatis distichon alterum apud Gellium
XIX, 9, 13 sic fere legi solet:

Si digito attigero, incendam silvam simul omnem,
Omne pecus flammast, omnia quae video.

In quibus aliquid corruptum esse iam illo simul apparet,
quod non ad omnem referri manifestum est — quo modo
enim uno digito, etiam si flammens sit, omnes silvae arbores
simul incendi possunt? — sed trium unius enuntiati
mem-brorum quasi commune vinculum esse debet. Haec ut
resti-tuantur, reponendum est flammis vel potius e prisca
scri-bendi consuetudine flammeis, quam scripturam, postquam
in oblivionem abiisset, librariis baud raro fraudi fuisse
constat. Flammis autem incendere est ita facere, ut res non
occulto igni consumatur, sed aperte flagret, utVerg. G. I, 85:
levena stipulam crepitantibus urere flammis, A. VII, 74: omnem
ornatum flamma crepitante cremari, in Meleagri epigrammate
Antb. Pal. V, 139 extr.: Idem argumentum

apud graecos poetas pervolgatum est, velut Anth. Pal. XII,
79 extr.: unoi]r,o) rove néXccc åyu/jevog.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:58:39 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr3/0148.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free