Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
(1. Lutati Catuli epigramma in Celli codieibus sic fere
traditnm est (XIX, 9, 14):
Aufugit mi animus. Credo, ut solet, ad Theotimum
Devenit. Sic est: perfugium illud habet.
Quid si non interdixem, ne illunc fugitivum
Mitteret ad se intro, sed magis eiceret?
Ibimu’ quaesitum. Verum, ne ipsi teneamur,
Formido. Quid ago? Da, Venu’, consilium.
At ridicule quaeritur illud: „Quid si non interdixem —
Nam, cum neque minus facere potuisset Theotimus, qui
poetae interdictum neglegere non dubitasset, neque plus,
quandoquidem nihil relicuum esset, quod eiusdem animo
faceret praeter id, quod fecisset, etiam si poeta interdicto
non cavisset, ne ille ipsius animum apud se detineret, plane
idem futurum fuisse probabile est. Neque qui, quod pro
illo quid in Hertziana editione positum est, meliorem reddit
sententiam. Quid vero? utrum interdixerat poeta, ne puer
fugitivum illum ad se admitteret, an non? Est vero
con-sentaneum interdixisse, siquidem eius animus solitus erat ad
Theotimum aufugere, idque Callimachi epigrammate, quo
Catulus ad illud suum componendum usus est, planissime
confirmatur (Anth. Pal. XII, 73, ed. Schneider. epigr. XLII):
7/ gu tiv ig nulScov nvl.iv Sv/sto’ xal uiv ttTieiTiov
rfo/./.uxf rijV Syli<ruv /at] vnoås/x^e, rsoi.
Sic igitur interrogatio immutanda est, ut significet poetam
illum quidem interdixisse neque tamen quicquam interdicto
profecisse. Quod vix alia ratione fieri potest nisi hac:
Quid? quasi non interdixem —?
Ita Varronem in satura — Eumenid. frgm. — dixisse
exempli causa monemns: Hospes, quid miras animo (al. nummo)
hoc curare Serapim? Quid, quasi non curet tanti item (al.
tantidem) Aristoteles?1)
Sacviiun Niranorem grammaticum saturam scripsisse
Sue-touius ill. gramm. 5 tradidit, cuius saturae fragmentum, quod
ibidem servatum est, sic correctum vel potius mutatum olim
edebatur:
’) [Conf. Madvig. Adv. crit. II, p. 666.]
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>