- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Tredje bind /
136

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Saeviu’ Nicanor Marci libertu’ negabit,

Saeviu’ Postumius idem, at Marcu’ docebit.

Nam in libris scriptis exstant post huius et ac. Atque
Postumi nornen sub mendosa codicum scriptura latere
veris-simam est, neque tamen hoc illato absolutam esse
emenda-tionem vel numerorum condicio ostendit. Narrat autem
Suetonius eum primum docendo ad famam pervenisse,
post-quam servisset; atque illam fortunae mutationem hoc
fragmento tangi e nominibus inter se oppositis colligitur: nam
Saevius Nicanor ille dicebatur, dum serviebat, Marcus
Sae-vius Postumius sive Postumus, postquam liber factus est.
Itaque siquis eum Nicanorem appellasset, indignari eum
solitum esse veri simile est, cum sibi clarissimo grammatico
pristinam condicionem obici putaret, ut, a quo ita compellatus
esset, eum ne docere quidem vellet; contra gratissimum ei
fuisse ut libertino illud libertatis argumentum, Saevi Postumi
nomen, praesertim addito praenomine, quo gaudere molles
auriculas Horatius dicit. Quae cum ita sint, illos versiculos
sic a Saevio scriptos esse conicio:

„Saevi Nicanor Marci liberte!“ — negabit;

„Saevi Postume“ si dicas ac „Marce“, docebit.
Neque quicquam interest, utrum Postumus patroni nomen
fuerit an Postumius: nam pro hoc illud ponere licuisse
dac-tylici carminis scriptoribus Ovidi Fast. VI, 724 demonstratur.

S’hUogelos 144 ed. Eberh.: Emqunslog ågyov dgo/jia i8av
sinev „oi3« tivog %ort~ei 5 xvQiog /.wv ovrog“, equo videlicet, quo
cum peditibus cont.endat. Sed illa <> xvgiåg nov correctura
indigere apparet neque tamen ea, quam Eberhard in
com-mentario dubitanter proposuit: & y-vq’l fiov. Desideratur enim
casus genetivus vocabuli, quod auxilium significet, cuius
bene-ficio pernicitas pedibus addatur. Atqui e litteris oxvafxov
paene sponte efficitur äxva/iov, quod vocabulum, cum nescio
an ab illo ipso faceto homine ioci causa fictum esset —
neque enim reperitur in lexicis —, sub ignari librarii calamo
vitium traxisse minime mirum est.

Soribebam Mosquae mense Februario MDCCCLXXVII.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:58:39 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr3/0150.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free