- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
44

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

argumentum Balbi, non Chrysippi. At III § 26, quum Cotta
duas illas rationes Chrysippi rettulerit et ad nihilum
redegerit, sic pergit: „Et, si domus pulchra sit, intellegamus eäm
dominis, inquit, aedificatam esse, non muribus: sic igitur
mundum deorum domum existimare debemus.“ Jam vero
Chrysippo argumentum tribuitur, non Balbo. Haec
discrepantia tam manifesta est, ut librario, non Ciceroni,
imputandam esse putem, scribendumque inquis. I § 100, ubi
Cotta Velleium alloquitur, in codd. melioribus et editionibus
recte est: „Habebam, inquis, in animo insitam informationem
quandam dei.“ I § 109, ubi item Cotta Velleium alloquitur,
recte editur: „Innumerabilitas, inquis, suppeditat atomorum’1,
quum in codd. melioribus sit inquit.

His locis dubium non est, quin inquis sit scribendum;
quum autem aliis locis dubitatio relinquatur, inquit an inquis
sit scribendum, paullo altius repetam et quaeram, quibus
finibus circumscribatur usus tertiae personae singularis
numeri verbi inquit, non addito nomine ejus, cujus verba sunt.
Tres formae distingvendae esse videntur: I) ubi praecedit
numerus pluralis, II) ubi praecedit secunda persona numeri
singularis, III) ubi nihil praecedit, quo inquit referatur.

I) Initium faciamus ab oratione Ciceroniana pro Flacco
§ 55: „A Trallianis requiro, quam pecuniam a se ablatam
queruntur, suamne dicant. Cupio audire. Non, inquit,
dicimus. Quid igitur? Delatam ad nos. Quid tum? Hanc
te, inquit, capere non licuit.11 Cicero Trallianos interrogat;
respondens inducitur is, qui pro Trallianis verba facit; quo
sit nomine, non refert. Jam apparet non modo origo hujus
usus, sed etiam interpretationem siger man ab hoc usu
alienam esse; malim vertere: lyder Svaret. Similiter Liv.
VIII, 23, 8 transitus a pluribus ad unum fit. Jam Liv.
XXXIV, 3, 9: „Quid honestum dictu saltem seditioni
praetenditur muliebri? Ut auro et purpura fulgeamus, inquit1.
Eadem est ratio; quamquam seditiosae illae mulieres non
provocantur, una tamen ex iis pro omnibus respondens
inducitur. Hic usus verbi inquit etiam in libris Ciceronis de
philosophia scriptis frequens est, ut, quum de adversariis
agitur, aliquis e numero eorum velut procedat et verba pro

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0058.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free